Acta Sanctorum Novembris Tomus Primus commentariis et observationibus illustrata Carolo de Smedt, Gulielmo van Hooft et Josepho de Backer Parisiis 1887 VITA SECUNDA SANCTAE WENEFREDAE ET EJUSDEM TRANSLATIO AUCTORE ROBERTO PRIORI SALOPIENSI. A. VITA. PROLOGUS. INCIPIT PROLOGUS IN VITA SANCTAE WENEFREDAE VIRGINIS ET MARTYRIS. Domino et patri Guarino, reverendo priori Wigorniae, Rotbertus suus filius, vita peccator, coenobii Salopesberiensis prior, inoffenso pede viam mandatorum Domini incedere. Quem divinorum beneficiorum aliquam constat particulam cognovisse, affectu religionis ceteris debet charitative impertiri quod sibi gratis divinitus collatum est. Hoc enim eorum qui in Christo unum sunt devotio sibi proprium vindicavit, in una scilicet fidei agnitione pariter communicare quod aliquis divinitus illapsum susceperit. Dei quippe consilia desiderantibus revelare, virtutis est; nolentibus vero et repugnantibus passim ingerere, constantiae et fortitudinis esse perhibetur. Alioquin si quod de communi omnium quibusdam tributum est voluerit quis in sui ipsius jure attrahere, malens illud sub modio occultare quam aliorum utilitati subministrare, invidiae naevo laborare juste convincetur. Coelitus enim delatum beneficium omnibus volentibus, si tamen promeruerint, debitum aestimatur et ad universorum salutem prospectat. Eapropter, o reverende pater, bonorum quae penes nos de supernis nuper emicuerunt cognitionem tibi non invidi, rogantibus amicis quatenus tibi potius infusam nobis gratiam intimarem: tum quia tu in hujusmodi officiis summe studiosus perpetuam tibi famam adquisieris, tum quia multa prece inde tibi dari postulaveris destinatumque nimia, ut fertur, exultatione susceperis. Et quoniam, ut ait vir sapiens, omnis affectio justae et legitimae tarditatis impatiens est, non ignoro te anhelo spiritu suspirare donec ineffectum aliquid cognoveris eorum quibus suppleri devotio tua praestolatur. Exinde tibi nuperrime digestam beatae virginis Wenefredae vitam direxi; quam partim per schedulas in ecclesiis patriae in qua deguisse dignoscitur collegi, partim quorumdam sacerdotum relationibus addidici, quos et antiquitas veneranda commendabat et quorum verbis fidem adhibere ipse religionis habitus compellebat. Cujus edendae causam primo Dei timor dedit, ne commissi mihi talenti in terram repositi et non ad usuram commendati reus invenirer; secundario, virginis amor, quo declaratis ipsius meritis honor ei debitus a lidelibus impenderetur; tertio favor fratrum, pro quorum devotione arctius mihi colliganda hunc tantum patienter sustinui laborem. Ceterum quod de itinere illius ad Romam penitus silui, consultus egi, sicut et nonnulla plurimorum ore trita funditus omisi, quia nec ea in libris inveni nec qui illa allegatione sua praedicabant aestimatione hominum digni erant quorum sermonibus fidem adhiberem. Suffecit vero mihi, quod et tibi suffecturum non ignoro, ut omni ambiguo remoto conversationis illius series simplici sermone texeretur. Ultro tamen quaedam intermisi veridicorum assertione contestata, ne nimius in verbis invenirer et superfluitate aliqua redarguerer, sciens haec ad sacratissimae hujus virginis vitam dignoscendam sufficere posse, simulque credens ejus opitulatione tuaeque precis astipulatione me a Deo mercedem laboris mei adepturum. CAPUT I. S. Wenefreda, magistro S. Beunoo Christi amore inardescens, virginitatem suam Deo consecrat. VITA SANCTAE WENEFREDAE VIRGINIS ET MARTYRIS. In occidua majoris Britanniae regione est quaedam provincia, Wallia vocitata, ex una parte finibus regni Angliae, ex altera Oceano mari collimitata. Haec olim a sanctis multorum et diversorum meritorum est inhabitata et usque ad hunc diem innumeris eorum praerogativis multipliciter decorata. Ex quorum numero quidam sanctus admodum insignis enituit, Beunous nomine, vir summus et in omni illa sanctorum multitudine praecipuus. Is itaque cum paternum prius contempsisset solum et mundi gloriam calcans perniciosas illius illecebras abdicasset, pauper effugiens monachus effectus est, in brevi perfectum in Christo agens virum. Denique cum in diversis locis ecclesias fabricasset fratresque in illis Deo servituros constituisset, ipse, divino admonitus oraculo, alias discessit, praevisam sibi a Deo quaesiturus mansionem. Ducente vero illum Spiritu sancto gressumque ejus ad multorum utilitatem dirigente, pervenit ad praedium cujusdam magni et potentissimi viri, nomine Theuith, qui filius unius summi atque excellentissimi senatoris et a rege secundi, Eliuth nomine, nihil suae progeniei incongruum aut quod tantum genus dedeceret admittere dignabatur, sed nobilitatem generis honestis moribus exequens, in omni elegantia conspicuus apparebat. 2. Ad hunc ergo cum vir venerabilis Beunous venisset, benigne satis ac reverenter ab eo susceptus est. Qui diu non differens quod animo volvebat evolvere et adventus sui causam manifestare, viro secretius advocato: Domine, inquit, ad te sum coelesti subnixus instinctu destinatus. Cum enim diversis in locis hactenus habitaverim et mansiones proposito meo convenientes et voluntati concordes sufficienter invenerim, nusquam tamen requiescere potuit spiritus meus, latenter me admonente Spiritu Domini alium invisere locum. Proinde relictis illis quae mihi plurimum complacebant habitaculis, ad te nunc veni, ignorans ad quid praesaga futurorum divina dispositio huc me direxerit. Non enim fortuitu aut sine certi causa mysterii aestimaverim accidisse, cum sine haesitatione crediderim cuncta solius Dei nutu agi et hominis propositum Dei semper dispositione actitari. Si igitur meis adquiereris desideriis, tuae sollicitudinis intererit, adventum meum propriae salutis operarium efficere et meis petitionibus patienter intendere mentisque intellectum eis efficaciter impendere. Oro itaque quatenus de possessione a progenitoribus tuis jure hereditario tibi derivata partem Deo et mihi concedas, ut ibi ecclesiam fabricem, in illa Deo serviturus et pro tua salute deinceps omni die postulaturus. 3. Ille autem, qui jam toto conceperat animo illius obtemperare voluntati, quoniam eum virum dignum laude et in reverentia habendum judicabat, hujusmodi illi verbis respondit: Justum quidem est de his quae a Deo collata nobis sunt illi partem tribuere et pro suis ei beneficiis gratias pro modulo nostro acceptabiles rependere. Unde te mihi gratiosum efficis, qui hoc a me petis quod ego dare plurimum gaudeo, et quod mihi in bonum cedere non ignoro. Accedens ergo quod postulas suscipito, hanc scilicet villam liberam et quietam atque de omnibus quae ad me sive ad successores meos pertinent solutam, ex hac deinceps die solius Dei servitiis mancipatam. Et quoniam unica est mihi filia, in qua paene totius gaudii mei summa atque spes posteritatis consistit, illam etiam tibi committens, deprecor quatenus pro ea Dominum interpelles, ut ad suam ipsius voluntatem et meum honorem disponat illius comversationem atque gaudium meum provebat de illa. Haec dicens, praedium illud beato viro tradidit, in quo ecclesiam fabricaret et habitacula servis Dei inibi mansuris construeret. Ipse vero omnia sua ad alium illum transponens locum, ex adverso suum fixit tabernaculum, unde sancti viri habitacula omni hora diei intueri posset. Ita vir sanctus animum illius in brevi obtinuerat ut si a confabulatione ejus aliquando necessario divelleretur, jucundum sibi et gratum videretur illuc oculorum suorum aspectum dirigere quo mentis affectu intendebat atque locum, quem omni devotione spirituali incolebat, corporalis etiam visionis praesentia frequentare. 4. Cum vero construendae basilicae sanctus intenderet, ipse nonnunquam manus apponebat, semper quidem sufficienter sumptus administrans et tam labore suo quam industria opus accelerans. Interdum etiam cum vir beatus divina celebraret mysteria, ipse praesens aderat cum uxore sua et filia, Wenefreda nomine. Si autem quando sanctus vir populo praecepta Dei revelabat, praefatam virginem ad pedes viri Dei ponebat, admonens omnia solerter advertere et patulo suscipere corde quae ab illo dicebantur. Quod futurorum praescius Deus in cassum fieri non permittebat. Nam virgo, futura Dei templum, ardenti percipiebat desiderio quae auribus hauriebat et tenaci memoria recondebat, in proximo operibus exhibitura quod tunc in animo congerebat. Multoties quoque, petita et habita a parentibus licentia, ad virum Dei veniebat, sitibundo ebibens pectore quae ab ipsius mellifluo proferebantur ore. Et licet a parentibus suis tenerrime diligeretur et spes prolis suae augmentandae atque successio posteritatis in illa sola penderet, gratum tamen habebant quod sanctum virum frequentare gaudebat, illius sermonibus doceri eam cupientes omnem incestum concubitum abdicare et se intactam nuptiis conservare. Illa autem, interius inspirante Dei clementia, quotidie crescebat in melius et proficiebat in sapientia, mente sua a Spiritu sancto ardenter debriata. Jam omnem virum penitus abdicare disponebat atque solius Dei complexibus inhiare cogitabat; sed hoc parentibus suis innotescere formidabat. Illos offendere non sibi idoneum fore credebat, Deo vero funditus conjungi salutiferum esse sciebat. Parentum voluntatem in hoc concordem et convenientem non ignorabat ut viro legitime tradita propagationem sobolis suae sustentaret; verum se ipsam virginem castam exhibere Christo sine ambiguitate multo melius fore credebat. 5. In hoc igitur certamine spirituali virginis animus non modico distrahebatur anfractu, hinc parentum timore a proposito suo illam revocante, illinc Dei amore ad perficiendum quod animo conceperat festinanter illam impellente. A magistro suo edocta fuerat verbis Domini fidem adhibere praecipientis patri et matri renuntiare Christumque sequi; sed aetas imbecillis et immatura impedimento erat. Statuit tamen et firmiter in animo posuit ad ultimum illud faciendum, si aliter sui propositi compos esse non posset; verumtamen per beatum virum prius dignum duxit parentes suos convenire et illos, cooperante Dei gratia, sibi consentientes efficere. Veniens ergo ad eum, solito orationi vacantem reperit; audacterque coram illo prorumpens, secreti sui eum conscium fecit. Semina, inquit, verbi divini a tuo mihi profusa ore ad quantum in me proventum excreverint manifestum tibi fieri volo. Omnem seculi luxum amodo abdicare delegi et virginitatem meam ad honorem sponsi coelestis integram et incontaminatam conservare disposui, et hoc, o pater sanctissime, tua suffragatione ab utroque parente impetrare mihi depostulo. 6. Haec audiens sanctus, pietate motus, gaudensque quod semen divinum jam in illa pullularet, dixit se parentes ejus sollicite conventurum atque hoc quod petebat pro posse suo acturum. Quod facillime factu et leve ad impetrandum erat, tum quia parentes virginis illius patrocinio se funditus subdiderant qui ad intercedendum introducebatur, tum quia divini nectaris plenitudo illorum etiam animos imbuerat, qua universos homines praesertimque mentem filiae suae debriari praeoptabant. Proinde cum a viro Dei filiae desiderium cognovissent, suffusi lacrimis Deum benedixerunt ac quod postulabantur benigne concesserunt, divinum ei imprecantes adjutorium. Deposito igitur onere quo non mediocriter gravabantur, rerum suarum opulentiam multifarie diviserunt pauperibus, viduis et orphanis subsidia administrantes atque Dei servo operosius intendentes; et quoniam videbant filiam suam non nisi filio Dei nuptum dari volentem, omnia quae congregantes custodiebant, illi tribuenda si homini terreno nuberet, in divinis officiis expendebant. Ipsi quoque curis eatenus se plurimum opprimentibus expediti, praeceptis Dei funditus se mancipabant, viam justitiae inflexibiliter incedentes. 7. Puella vero, adepta optabile desiderium suum, nimio afficiebatur gaudio; gestiensque in Spiritu sancto, pedibus beati viri interdum votiva assidebat, sitibundo hauriens pectore quae de gloria sponsi sui ab ipsius defluebant ore. Concessaque sibi licentia propria uti potestate, dilatato corde currebat viam mandatorum Dei, semper in anteriora se extendens et penitus posteriora intermittens. Pro ipsius amore cui se devoverat nihil in se terrenum admittebat, uni soli cum propheta inhians, inhabitare scilicet in domo Domini omnibus diebus vitae suae. Jam non praestolabatur parentum ad ecclesiam adventum; sed ipsa festinato itinere nonnunquam illuc pergens divinis intererat mysteriis; frequenter autem noctibus in ecclesia excubabat. Interdum etiam importunam se sancto ingerens, sollicitabat eum sermonem facere atque de sponsi sui moribus et vita tractare. Tota quippe illius desiderio inardescens, tunc aliquantulum gaudii habebat cum de amici sui excellentia, decore et potentia loqui audiebat; atque hujusmodi ejus refectio omnem terrenarum rerum jucunditatem excellebat et in illius corde spiritualis jucunditatis indeficiens delectamentum retinebat. Et licet aetate tenera esset, perfecta tamen moribus et corde cana erat, animum totius cupiditatis contemptorem habens. Immo quicquid consummatae virtutis virum habere decet, penes illam satis abunde inveniebatur et totum in illa divinae plenitudo gratiae sufficienter infuderat. In exterioribus quoque non modicam divinitus acceperat gratiam: nam et erat vultu pulcherrima et verbo affabilis atque toto corpore decenter composita. Unde callidi insidiatoris astutias non usquequaque effugere praevaluit: ex hoc enim exorta materia cum imimico generis humani certamen inire compulsa est. Cum enim in exercitiis quae ad salutem pertinent studiosissime invigilaret, cernens diabolus multa sui juris per eam detrimenta fieri atque in illa patria virtutem suam enervari posse, totus contra eam insurgere et vires suas exercere coepit; nec destitit donec se illam vicisse et sibi ulterius non nocituram putavit. Quod hujusmodi exordium habuit. CAPUT II. A Caradoco juvene libidinoso, ad stuprum sollicitata, fugiens capite obtruneatur, sed mox orante S. Beunoo revocatur ad vitam; fons prodigiosus in loco ubi caput ejus deciderat exortus. 8. Postquam beatus Beunous ecclesiae suae fabricam cooperante Deo consummasset et eam Deo consecrasset, finitimi frequenter ad eam veniebant; sed omni fere die praefatae virginis parentes ad audienda quae Dei erant ibi conveniebant. Contigit autem quadam die dominica, pergentibus omnibus ad ecclesiam, praedictos simul virginis parentes illuc ire, quatenus praedicationi sancti viri et celebrationi missae interessent; virgo vero, illorum filia, aliquod forte perpessa incommodum, necessario domi est sola remanere coacta. Et ecce quidam juvenis, Chadrocus nomine, filius Alani regis, domum intrans, virginem solam offendit juxta focum sedentem. Quae, cognito regis filio, concita surrexit, quid sibi placeret humiliter investigans. Illo vero interrogante quo pater illius discessisset et dicente se plurimum illius colloquio indigere, puella respondit: Pater, inquit, meus ad ecclesiam ivit, divinis mysteriis interesse volens, atque ideo, si tibi necessarius est, paululum te operiri oportet in proximo affuturum. Haec dicens simplici animo, nihil quidem doli vel astutiae seu alicujus machinamenti suspicabatur; re autem vera incentiva libidinis illum adduxerant et mentem illius titillabant ad quam explendam totus effrenis et praeceps volitabat. Cum enim dixisset puella oportere illum patrem suum exspectare, respondit juvenis: Patienter, inquit, adventum illius exspectabo, si tu interim in amicitiam meam reniens voluntati meae assensum praebueris. Regis me filium esse non ignoras, divitiis et honoribus multis refertum, te etiam affluenter locupletaturum, si meae petitioni assentire volueris. Illa autem, sentiens eum de concubitu sermonem inseruisse, paululum demissa vultum roboreque suffusa, simulavit quidem primo graviter se ferre quod eam incomptam et inornatam invenisset. Deinde dixit ei: Cum tu, regio ortus gemere, post modicum, Deo annuente, reae sis futurus, felicitate seculari me opulenter replendam esse non dubito, tuo matrimonio copulatam. Verumtamen paulisper patere donec pater meus adveniat; et ego interim thalamum meum intrabo, cito ad te reditura. Profecto haec dicens, solummodo ad horam avelli ab eo quaerebat. Videbat enim miserrimum hominem, infelici libidine accensum, illius amore letaliter torqueri et velut amentem fieri; seiebat quoque quod parentum absentia infestus hostis insanior redderetur: ideoque ab ipsius manibus abstrahi ad praesens qualibet occasione cogitabat. Concessit tandem ut cameram suam ingrederetur, sperans illam cum decentiore ornatu atque acceptabilius compositam sine dilatione ad se redituram. Tunc illa surgens, thalamum est ingressa; nihilque differens ex altera parte per ostium camerae egreditur, et versus ecclesiam praepeti cursu iter arripuit. Ibi enim, etsi non timore Dei, multitudine tamen hominum protegi ac defendi putabat. 9. Quae fuga mox juveni infausto innotuit, qui statim furibundus effectus vehementique iracundia repletus, quod diffugium faceret ne ei commisceretur, arrepto gladio velociter eam insequi coepit. Et quoniam aliquantulum spatii domum paternam ab ecclesia dirimebat, facili conamine assecutus est illam. Quam prius torvo vultu intuens, his verbis eam affatus est: Olim te amavi, et meis amplexibus conjungere desideravi. Nunc ad te venientem refugis, et te petentem contemmis. Jam pro certo scias quod aut mihi in praesentiarum ultronea commisceberis, aut sine mora gladio isto capite abscisso vitam finies. Virgine itaque ad ecclesiam lumina vertente, atque solicite inspiciente si aliquis inde exiret, qui sibi adjutorium ferret, nemo prorsus egressus est. Tunc ad juvenem conversa: Regis, inquit, aeterni et omnium hominum judicis filio in matrimonio copulata, nullum alium excipere possum; et ne te diutius protraham, nullum praeter illum dum vixero admissura sum: etenim sine illius comtumelia hoc fieri non posset. Ideoque exime gladium, exere vires, qualibet feritate accinctus ut placet utere; certusque esto quia nec terrores tui nec blanditiae, nec promissiones sive minae, ab illius dilectionis dulcedine me divellere poterunt, cujus amplexibus jam astricta sum et devotioni copulata. Incestus autem juvenis, audiens se contemni, suaeque libidinis impatiens, simulque credens illam minui non posse, nec se quietem habere dum virgo viveret, evaginato gladio caput illius amputavit. Statimque ut caput virginis ad terram corruit, in eodem loco fons lucidissimus ubertim erumpens emanavit, qui usque hodie fluere non desistit, multis infirmantibus beatae virginis meritis sanitatem praestans. Et quoniam juxta ostium ecclesiae virginem apprehendens ei caput absciderat, statim caput in ecclesia corruit, corpore retrorsum extra ecclesiam remanente. Ad pedem enim clivi cujusdam ecclesia sita erat, atque in descensu illius montis caput virginis resectum, facile ruendo in ecclesia elapsum est; truncum vero corpus quo prius ceciderat locum obtinebat. 10. Inter vero pedes stantium in ecclesia et divinis mysteriis intendentium corruens caput, universos admiratione permaxima commovit. Omnibusque nimio terrore perculsis, atque dirum nefas graviterque ulciscendum patratum fuisse dicentibus auctoremque illius detestantibus, parentes puellae, tumultu aliorum commoti, accesserunt, rem certius cognituri. Filiamque suam exanimem cernentes, hinc caput abscissum, illinc corpus truncum aspicientes, ad terram lacrimosi corruerunt, tristitiaque et anxietate soluti, flebilem vocem emittentes, clamosis planctibus dolorem suum prodiderunt. Cum igitur magnus in ecclesia tumultus oriretur, omnibus quidem virginis interitum lamentantibus, multis tamen nimium miserantibus acerbitatem doloris quae parentes illius invaserat, vir sanctus strepitum audiens et seditionem suspicatus, ad coetum pervenit astantium; cernensque virginem, quam Deo consecraturus erat, tam crudeliter peremptam, miserabiliter condoluit. Peremptor vero illius adhuc juxta exanime corpus tumidus foris assistens, gladium suum, cruore virginis madidum, cunctis aspicientibus, per herbam detergebat. Nam quia filius regis erat, impune tantum se perpetrasse flagitium putabat; sed et in admissione tanti facinoris nihil se Deum vereri testatus est. Sanctus vero graviter ferens superbiam ejus et obstinationem cordis illius, et quia pro sceleris sui perpetratione jactanter gloriaretur, accessit ad eum, in manibus suis virginis caput tenens. Respiciensque in faciem juvenis, his coepit illum verbis affari: O sceleste, inquit, qui juvenilis decoris indolem et regiae dignitatis progeniem homicidali maculasti crimine, cur te tantum admisisse scelus non poenitet? Pacem conturbasti et ecclesiam tuo sacrilegio foedasti, Deumque nefarius irritasti, nec doles. Nunc autem, quoniam ecclesiae non pepercisti nec diei dominicae reverentiam exhibuisti, Deum meum deprecor quatenus quae tu indigne commisisti, in praesenti digna recompensatione recipias. His dictis, juvenis illico ad terram corruens expiravit. Mirumque dictu, in conspectu omnium astantium corpus defuncti liquefactum disparuit, multis asseverantibus tellure dehiscente absorptum fuisse et cum spiritu suo in barathro demersum. Universi vero hoc videntes, pro insueti novitate prodigii ineffabili pavore percelluntur. 11. Dehinc sanctus caput virginis, quod inter manus assumpserat, saepius deosculans, turbatus est spiritu et flere compulsus. Postea vero ordine suo illud componens adegit reliquo corpori, palliumque suum super illud sternens, in naribus illius insufflavit. Deinde parentibus, nullam consolationem admittentibus, sed continuis lamentis filiae suae necem plangentibus, praecepit luctum intermittere et tandem a dolore cessare; ipse autem ad altare missam celebraturus accessit. Qua peracta, omnibus ad eum intendentibus et spem ad Deum erigentibus, ipse ad corpus exanimatum pervenit. Dehinc luculento ad populum sermone usus est, inter cetera dicens beatam virginem votum Deo fecisse, sed morte interceptam non congruum tempus exolvendi habuisse; et ideo debere eos, devotius humi procumbentes, pro resurrectione illius Deum interpellare, scientes se multas in posterum per eam commoditates accepturos. Quod illi satis accurate fecerunt, et immaturam puellae mortem et miseram parentum calamitatem miserati. Postquam igitur diu oratum est, vir beatus a terra surgens et manus ad coelum tendens: Domine, inquit, Jesu Christe, pro cujus amore haec virgo terrena respuit et coelestia concupivit, nos te devotis invocantes animis misericors exaudi, et viscera pietatis tuae super nos effunde, votorum nostrorum effectorem in praesenti te esse concedens; et quamquam virginem hanc, pro tuo amore passam, non ignoremus in coelestis gaudii sinibus repositam nostro ulterius non indigere contubernio, tu tamen, elementissime pater, filiis tuis te humiliter deprecantibus benignum te et exaudibilem praestans, supplicationibus eorum assensum praebe. Praecipe itaque ut puellae hujus anima corpori suo inducta, regimen te et dominationem tam animarum quam corporum habere demonstret: quatenus tuae gratia misericordiae rediviva nomen tuum magnificet, et post longa vitae spatia, multiplicato bonae conversationis fenore, ad te redeat sponsum suum, unicum videlicet Dei Patris Filium, cum quo et Spiritu sancto vicis et gloriaris Deus per infinita secula seculorum. 12. Cumque omnes respondissent Amen, puella quasi a somno surrexit, tergensque faciem suam atque emundans a pulvere et sudore, astantes admiratione et gaudio replevit. Porro ubi caput ipsius prius collo tenus resectum et postea vi divina compactum atque resolidatum fuerat, albedo quaedam tenuissima in modum fili collum ambiebat et locum sectionis obducebat; quod deinceps ad demonstrandam capitis illius resectionem atque miraculi ostensionem, quamdiu virgo in corpore deguit, semper uno modo permansit. Inde ferunt illius provinciae homines eam Wenefredam fuisse vocitatam, cum antea, ut ipsi asseverant, Brewa nominata sit. Quod enim ipsi in sua lingua Wen dicunt, latine candidum vocant: sicque ex occasione albedinis collum circumdantis, ex re nomen habere dicta est, adjecta particula, quae est Wen, atque euphoniae causa pristini nominis duabus litteris transmutatis, compositum obtinere vocabulum quod Wenefreda dicitur. Fertur etiam quod postquam de hoc mundo migravit, nulli penitus manifeste apparuerit qui illo candido signo collum ipsius circumdatum non viderit. Hoc quoque argumento titulum suae passionis admodum sibi placuisse designat, quem toties patenter demonstrat quoties alicui se videndam ostendit. 13. Locus vero ubi sanguis illius effusus est, primitus Sicca Vallis dicebatur; postquam autem caput virginis abscissum terram tetigit et, ut praefati sumus, fons ibi aquae salientis emanavit, qui etiam manet usque in hodiernum diem, sanans omnes languores tam in hominibus quam in pecoribus, locus isdem de nomine puellae vocabulum sortitus est. Nam illorum lingua Fennan Wenefredae, nostra vero Fons Wenefredae, nominatus est. Fennan enim latino sermone fontem sonat. Et quoniam de corpore in descensu devexi montis jacente multus fuerat effusus sanguis, lapides aspergine ipsius infecti tam in fontis scaturigine quam in rivo illius seu in amborum margine passim jacebant; et, quod dictu vel auditu mirabile est, lapides illi conspersi sanguine adhuc pristinam conspersionem retinent, ut patet usque hodie scire volentibus. Nam sunt quasi congelato cruore perfusi, nec situ temporis nec assidua praeterfluentis aquae eluvione detersi. Muscicula vero, quae eisdem lapidibus adhaeret, quasi thus redolet. Famosum satis atque patriam illam incolentibus notissimum est, fontem illum adhuc pristino more durare, et lapides, ut praediximus, cruentatos in illo inveniri, merita virginis patenter ostendentes et spem omnibus portantibus eamdem virginem se invocantibus opitulari posse. Homines vero illius provinciae, qui nondum Deum cognoverant nec illius justitiam intellexerant, videntes virginis resuscitationem et de fontis emanatione petrarumque conspersione tam apertum et evidens miraculum factum fuisse, ad pedes beati viri Beunoi provoluti, Dei mysteriis se imbui petierunt. Quos ille benigna devotione suscipiens, sacri baptismatis unda purificavit, et divinorum praeceptorum sermonibus instructos, in Dei servitio confirmavit. CAPUT III. S Beunoi discessus. S. Wenefreda, apud ejus ecclesiam coenobio virginum constituto, sanctissime ibidem vivit et sodales suas ad omnem virtutem instituit; singulis annis mittit S. Beunoo casulam, quae illaesa aquis ad eum defertur. 14. Qualiter vero beata virgo Wenefreda post resuscitationem vixerit, vel quem vitae modum habuerit sive, consummato praesentis seculi cursu, ad quem finem pervenerit, nunc succincte dicere curabimus. Cum igitur, ut praelocuti sumus, a mortuis surrexisset, tota die sancti viri pedibus adhaerens, illius sermonibus sedula devotione intendebat, de omnibus quae ad Deum pertinent plenius instrui volens. Quo facto atque ecclesiasticae disciplinae dogmate assecuto, illa magistri sui pedibus advoluta velari se obnixe postulavit. Cum enim, inquit, a parentibus meis hoc mihi concessum sit, et meum noveris animum, omnem seculi luxum calcantem, solius Dei amori et cognitioni inhiare, nulla debet esse delatio, sed consequenda desiderii mei sacramenta. Nullatenus vero a te abstrahi aut a pedibus tuis divelli potero, priusquam tua benedictione regularis disciplinae mysteriis initiata, habitu etiam exteriore sortis Dei me fore monstravero. Noli ergo, pater sancte, meum diu differre desiderium; sed persuasionibus meis acquiescens, me voti mei compotem protinus effice. Tunc vir beatus, vocatis parentibus ejus, virginis animum et votum manifestavit et praerogatam ei divinam gratiam dixit, atque ipsius voluntati se satisfacere velle intimavit. Illis vero benigne consentientibus filiaeque suae devotionem jucundo affectu complectentibus, vir sanctus coram multis illam sacro velamine indutam consecravit, atque regularis propositi disciplinis sufficienter confirmavit. Quae statim post completum desiderii sui votum, totius virtutis artem aggrediens, et regularis disciplinae studiis devotissime inhaerens, in brevi totius ordinis peritiam et observantiae perfectionem adepta est. Dehinc quotidie magis ac magis proficiens, beatum virum pro nimia charitate sua admodum laetificabat. 15. Qui, vocatis parentibus illius, hujusmodi oratione usus est: Vos, me, inquit, prius hic suscepistis et meis postulationibus vos paratos atque promptos exhibuistis; demum quoque locum istum Dei servitio instituendum concessistis, et vos illud idem efficaciter complere studuistis. Nunc vero, quoniam divina inter vos exuberaverunt beneficia, lumen coeleste vobis et filiae vestrae infusum diligenter attendite; gratiamque qua respersi estis sollicite considerantes, per ostensam vobis salutis viam vigilanter incedere curate. Et quoniam mei praesentia ad praesens carituri estis, quia alias me vocat Deus, exemplis et admonitionibus filiae vestrae solerter intendite, certissime scientes illam non solum vobis, verum etiam omni populo exemplum salutis futuram. Ad virginem vero conversus: Te, inquit, meis laboribus et exercitiis succedere praecipit Deus et ista incolere habitacula, viamque vitae a me tibi praelibatam sine intermissione incedere aliisque incedendam ostendere. Te enim singularis meriti palmam coram se ferre delegit, tuique martyrii exemplo atque bonae vitae conversatione multos in hoc seculo ad suum amorem informandos instituit. Tuum igitur erit exhinc locum incolere, atque virgines in Dei famulitio victuras et hic tecum mansuras congregare. Unumque pro certo scias, te in hoc loco finem vitae mom habituram. Cum enim in jugi corporis abstinentia et spiritus afflictione Deo serviens, septem hic annos peregeris, alium te invisere locum divinitus admonitam oportebit, Deo te dirigente et per te multorum cordium tenebras illuminante. Hoc etiam retine, quod celebris erit in hoc mundo memoria tua, et quanti apud Deum fueris meriti, multi per te incommodorum suorum remedia adepti contestabuntur. 16. Cumque beata virgo super discessu et absentia doctoris sui plurimum contristata fleret, beatus Beunous, arrepta manu ejus dextera, duxit illam ad fontem quem de loco ubi caput ipsius abscissum ceciderat emanasse superius designavimus; statuensque illam super lapidem unum qui tunc ibi forte repertus est et usque hodie in rivo fontis manet, et lapis sancti Beunoi ab incolis appellatur, his illam verbis denuo allocutus est: Vides, inquit, adhuc hic vestigia tuae passionis. Ecce lapides isti, tuo conspersi sanguine, te pro Deo martyrium passam fuisse demonstrant, atque ad tui ipsius honorem perpetuum aliorumque multorum monumentum conspersionem quam de tuo cruore madefacti sunt quasi recentem servant. Nunc igitur diligenti et tenaci memoria mea verba reconde, ad multorum notitiam reverenti relatione perventura atque per venturas temporum successiones nonnullis plurimum profutura. Tria tibi donativa a Deo erogata esse cognosce, quae et laudis tuae titulum solemniter celebrabunt et in posterorum mentibus devotionis tuae amorem digna veneratione cumulabunt. Primum quidem est, quod lapides isti cruoris tui aspergine madidi nulla poterunt per secula ablutione detergi nec assiduo istius aquae impetu ablui, sed ad tuae passionis ostensionem semper cruentati apparebunt, Deo ad suae gloriam majestatis atque ad tuae triumphum castitatis tale miraculum faciente. Secundum vero est, quod quicumque aliqua infortunia passus te requisierit et per te a sua invaletudine seu oppressione se liberari petierit, prima sive secunda aut certe tertia vice voluntatis suae compos effectus, quod postulaverat se impetrasse gaudebit. Si autem contigerit petentem te trinae vicis petitione quod optaverat non consecutum fuisse, certissime sciat se praesentis vitae luce in proximo cariturum, atque ideo occulto Dei judicio precis suae fructu in praesenti frustratum fuisse: proficere sibi tamen ad animae suae medelam te invocasse constanter intelligat, atque per te aliquid sibi majus divinitus praestari quam si quod petebat exterius consequeretur. Tertium autem donativum hujusmodi est. Cum ad praesens a te discessero, super litus maris locum ad manendum comvenientem largiri mihi dignabitur Deus; et licet a te magno intervallo discretus fuero, tuis tamen muneribus me omni anno invisendum praecepit Altissimus. Cum ergo quod mihi dirigere volueris in manibus paratum habueris, ad praesentem fontem cum munere tuo festinabis, et quicquid illud fuerit, Deo prius commissum in fonte confidenter depones. Videbis statim depositum tuum a fonte per rivum vi divina deduci et impetu decurrentis aquae in subtus decurrentem magnum fluvium illaesum trajici; moxque maris elemento Dei voluntati obtemperante atque ministerium praebente, quod tu in fonte deposueris ad mei hospitioli januam deferetur, per sinuosa undarum volumina, per tumescentes et undisonas maris procellas, usque ad meum contubernium inviolate delatum. Hoc quoque omnibus annis, dum mihi vita comes fuerit, Deo praecipiente contingere oportebit. Eruntque haec tria a Deo tibi concessa dona, praerogativae divinitus tibi collatae designativa, et dum mundus iste duraverit, ad tuae celebritatem memoriae et laudis gloriam multorum narratione magnificata. His dictis, ad ecclesiam eam reduxit, iterum hujusmodi verbis illam alloquens: Ecce templum istud et habitacula circumstantia partim meo labore, partim parentum tuorum sumptibus aedificata tibi relinquo, quatenus me hinc abeunte, tu, congregatis ad servitium Dei tecum mansuris virginibus plurimis, hic in tuo proposito Deo servias, bonam tibi conversationem et exempla vivendi a me tibi insinuata nullatenus intermittens. Sciasque quod in loco isto ad multorum utilitatem magna fiet virtutis divinae ostensio, atque per hic manentium exempla ad Dei cognitionem ascendent plurimi, omnia mundi emolumenta proposituri ut Christum lucrifaciant. Sanitates quoque multiformes et animarum et corporum diversa infirmitate languentibus hic passim distribuentur; omnis etiam aetas vel sexus aliquid remedii se in hoc loco contigisse gaudebit. Sed nec bruta animalia istius loci beneficiis immunia fore denuntio, Deo sua clementi potentia hoc habitaculum protegente et ad tui celebritatem honoris tanta in illo prodigia faciente. Tu vero sic te Deo placabilem exhibe et talem te in omnibus effice, quatenus in te nomen sanctum ejus gloriosum existat et te aspicientibus forma salutis efficiaris. Ego autem hinc nunc abeo, Deo alias pro modulo meo famulaturus, tuique devotionem dum vixero intra cordis mei penetralia cum dulci memoria habiturus. 17. Haec dicens, assumpto solummodo baculo suo abire coepit, omnem domus suae supellectilem et quicquid ibidem manenti per fidelium manus Deus dederat, totum beatae virgini ejusque consortibus derelinquens. Sicque cunctis Deo commendatis atque valedicto universis discessit, uno solo clerico comite contentus; semperque ad beatam Wenefredam lumina retorquebat, propter corporalem ejus absentiam multis lacrimis madidas genas habens. Illa vero super verbis illius atque discessione impatienter se agens, miseram lacrimis et tristitia faciem gerebat, se relictam et inconsultam dicens et omnibus malivolorum incursionibus patere, pastoris praesentia et diligentia desolatam. Cumque tentassent plurimi consolatoriis illam verbis delinire, ipsa aliquantisper ab ecclesia dulcem patrem suum abeumtem deducens, donec cum eo erat, nullam prorsus consolationem admittebat; comitum vero nullus in via cum illa ibat qui a lacrimis abstinere posset, tam acerbo dolore eam torqueri videns. Sanctus vero, non diutius ferens illius lacrimas, quamvis et ipse non mediocri pietate moveretur, finem tamen tantis planctibus ponere volens, citato gressu ab ea divulsus est, porrecta manu prius et benedictione data. Sollicitis tamen aspectibus virgo eum prosequens, cum jam ulterius non appareret, cum comitibus suis domum reversa est. Nequaquam tamen dissimulare poterat acerbitatem tristitiae quae illam pro digressione doctoris sui invaserat, quamdiu recens illius memoria erat. 18. Elapso autem aliquanto tempore, rediens ad se beata virgo et ad memoriam reducens conversionis suae modum passionisque titulum atque beati doctoris sui Beunoi sermones seu vaticinia, virilem constantiam aggrediens, omnem moerorem funditus deposuit, statimque sponsum suum Christum, cui se caste vivendo devoverat, toto mentis affectu amplectens, illi inhiare, illum sapere, ad eum suspirare ardenti desiderio coepit. Deinde nobilium filias secum congregans, docebat eas castitatem amare atque spretis omnibus mundi blandientis illecebris, levi jugo Christi colla submittere et per regularis propositi normam se Dei servitio mancipare. Nonnullae autem videntes conversationis illius severitatem et modestam vitae gravitatem, gratia sunt divina compunctae, atque arripientes monastici ordinis regulam, sacro indumento se velari petierunt. Quibus beata Wenefreda boni pastoris vices et officia exercens, nunc eas ab insidiis fraudulenti praedonis evangelicis verbis et sanctorum patrum sententiis munitas esse docebat, nunc luculento sermonis sui affamine divinum in earum pectoribus amorem infundebat; assiduis autem admonitionibus non desistebat illas instruere, regulae institutionibus solerter intendere, propositique sui meminisse atque in his officiosas existere. Ipsa vero sine intermissione eadem faciebat quae subjectis suis facienda edocebat. Nam omni die jejuniis et orationibus atque vigiliis studiose intendebat, et qualiter sibi subditae virgines vivere debebant ipsa operans praeostendebat, facta forma gregis sibi commissi ad exemplum bene vivendi. In brevi autem tempore ad omnium virtutum arcem perveniens, patenter insinuabat Christum, Dei virtutem et Dei sapientiam, cordis sui amplitudinem obtinere. Hoc autem innumerae virtutes et crebra miracula hinc aperte manifestabant, illinc documenta salutis ubertim ex ore illius demanantia illud liquido demonstrabant. Exinde plurimum crevit virginum conventus, illius boni ordinis fragrantia eas ad Dei cognitionem attrahente, et in illarum cordibus divinitatis amorem infundente. Gaudebatque nimium sancta illa congregatio talem sibi praeesse matronam in qua visibiliter aspiciebat omnia virtutis exercitia abundare et coelestem cognoscebat gratiam uberius radiare. Cum igitur in omnibus coelestis vitae studiis sedula insisteret, finitimi circa illius amorem coeperunt devoti existere; longe positi autem pro ipsius bona fama admodum jocundabantur, dicentes nimia Dei clementia perfusos esse quibus ipsa aut conversatione aut familiaritate propius adhaerebat. Et multae virtutum exhibitiones in miraculis per eam fiebant. Illud plane et ferocium hominum corda magis illius devotioni subdebat, et fidelium mentes reverentiam sibi exhibere compellebat, et pariter omnium favorem sibi concilians attrahebat. Jam omnibus fere jocundum erat in illius vicinitate manere, quibusdam totius boni delectamentum salutisque viam per eam plurimum affectantibus, quibusdam vero propter commoda sibi exterius in miraculis illata vim in ea coelestis gratiae esse perpendentibus. Omnibus itaque cum multa veneratione et reverentia claritatem divinam, quae per eam late in provincia renitebat, suscipientibus, subditae sibi virgines, quibus illud clarius elucebat, magis inde proficiebant. Videntes quippe illam quotidianis gemitibus ad Deum suspirare et divina ad eam frequenter oracula fieri, majorem ad Deum devotionem assumebant et semper meliores efficiebantur. 19. Beata vero Wenefreda, cum hujusmodi bonis operibus perseverantur instaret et per eam circumquaque coeleste lumen radiaret, saepissime verborum et praeceptorum magistri sui memoriam ad mentem reducens, in proximo instare perpendit diem discessionis illius, in qua scilicet ab ea ipse discesserat et munus sibi mitti praeceperat. Quod autem illa sollicita sedulitate in memoriam retinens, tam suiipsius quam virginum suarum labore casulam unam competenti textura composuit, viro Dei transmittendam. Illucescente itaque die, quo xenium illud mitti debebat, qui est kalendis maii, venit beata virgo cum pluribus aliis ad fontem, in quo praecepto viri Dei munus suum depositura erat; acceptamque casulam albo prius mantili involvit, sicque in medio fontis eam deposuit, se dicens fontis ministerio hanc beato viro Beunoo dirigere. Et ecce, mirabile dictu et nisi fideli homini minime credibile, panniculus ille, quo casula involvebatur, nullam laesionem ab aqua patiebatur nec vel minimam aquae infusionem sentiebat; sed omnino siccus cum casula permanens, impetu decurrentis aquae per rivum est deductus atque in magno flumine transvectus; totaque illa die, cum sequenti nocte, illud virginis munus per marinos fluctus deductum, mane ad litus illud depulsum est super quod vir sanctus habitacula sua composuerat. Cum autem beatus Beunous mane ab ecclesia digressus, super oram maris staret, et qualiter prius exundatae aquae in se redirent quadamque vi occulta ad se fluctus suos attraherent, admirando intueretur, forte pannum involutum in litore eminus conspicatur; accedensque propius, quid illud esset certius scire conatur, admotaque manu ab arena maris illud elevans, pannumque involutum evolvens, casulam invenit nihil penitus laesionis habentem: pannus quoque qui illam exterius obvolverat ita siccus apparebat ac si aquam non attigisset. Cogitante autem illo solertius et causam hujus inventionis discernere conante, simulque admirante quod intra bibulae arenae aquosa spatia aliquid non madidum inveniri potuerit, latenter subiit in mentem ejus Deo dilectae virginis Wenefredae memoria; habitaque secum deliberatione qualiter ei praeceperit omni anno munus sibi parare paratumque in fonte suo qui in rivum fluit deponere, cognovit tandem, Spiritu sancto sibi revelante, a beata virgine illud transmissum, a beata virgine per aequoreos sinus illaese sibi delatum. Deoque inde suppliciter gratias agens, munus illud benigne susceptum in ecclesia reposuit, tam sui ipsius quam aliorum servorum Dei usibus deinceps exhibendum. Gaudebatque quam maxime quod verborum suorum beata virgo memor extiterit, et quod tam praeclara fama illius fuit quod ab illa omnis fere provincia illuminata erat. Orabat autem Dominum incrementa virtutum in illa augeri, et quicquid in oculis ejus placitum erat in ea multipliciter inveniri, aliorumque conscientias per illam coelesti devotione accendi. 20. Ex effectu vero satis patuit Deum preces ipsius suscepisse auresque clementiae suae exaudibiles illi exhibuisse. Etenim in tantum coelestis exercitii studium in virgine profecerat ut in illa totius perfectionis summa inveniretur, et ipsa quasi singulare jubar totius provinciae forma vivendi et exemplum bene agendi tam praesentibus quam absentibus appareret. Efficaciam quoque mirabilem atque divinam habebat ad persuadendum quod volebat. Nam quoties commissum sibi talentum divini verbi aliis dispensandum suscipiebat, tanta venerat ei in sermone facultas et in sententiis modesta gravitas ut omnes fere ipsius loquela deliniret et in devotionem Dei devinciret. Proinde universi paene patriam illam inhabitantes crebris admonitionibus coerciti ab omnibus se abstinebant quae sibi salutem impedire poterant, ardentique fervore ad ea intendebant quae fidei opera esse sciebant et quae beatam virginem vel suas consortes affectare videbant. Ipsa vero ad omnia quae beatus vir Beunous ei dixerat vel praeceperat se curiosam exhibebat, nihil prorsus intermittens de omnibus sibi imperatis. Singulis vero annis in die kalendarum maii munus transmittebat magistro suo, dum vivebat, modo quo superius designavimus; et licet magnum spatium illos ab invicem dirimebat (quinquaginta enim miliaria aut eo amplius inter illos distantiam faciebant), unius tamen noctis spatio per sinuosa maris volumina deportatum, ad januam monasterii sui mane in arena litoris inveniebatur. Ex hoc autem beato viro additum cognomen est, quod apud Walliae homines hodieque memoriale habetur: nam Beunous Casul Sech, id est Beunous Casula Sicca vocatur, eo quod per aquas ab aquis illaesa ad eum sicca casula deferretur. Accidit autem, dum virgo hunc mittendi modum singulis annis observaret, ut beatus Beunous, longo confectus senio, virtutibus plenus et operibus praeclarus, caducum et aerumnis obsitum relinquens seculum, ad coeleste migraret gaudium. De cujus vita vel obitu, et quae juvenis egerit, vel quae post mortem mirabilia fecerit, habentur adhuc in reverenti memoria monumenta, illius vitae modum et mores designantia. Hoc quoque praecipuum et memoriale de eo praedicatur, quod multo plura miracula mortuus faciat quam vivens. CAPUT IV. Mortuo S. Beunoo, S. Wenefreda per revelationem divinam mittitur ad S. Deiferum; inde ad S. Saturnum, ac denique Guitheriacum ad S. Elerium, a quo aggregatur monasterio virginum quod ibidem regebat S. Theonia. 21. Cujus discessus cum sanctae virgini innotuit, multis illum lacrymis et orationibus prosecuta est, atque praefatum munus ulterius transmittere destitit. Tunc autem primum, omni humana consolatione se destitutam dicens, taedere coepit locum in quo morabatur; paululumque procedente tempore, cum pars maxima consortum suarum virginum de hoc seculo migrasset, odio habere locum illum coepit in quo eatenus conversata erat; memorque verborum praeceptoris sui, quibus illam post septem annos alium debere invisere et incolere locum designaverat, in ultimi expletione anni coepit fastidire locum et omnia prorsus aedificiorum genera intermittere. Et quoniam facies ejus alias intendentis erat, requiem non habebat spiritus ejus dum ibi degebat. Nec tamen, donec consummati essent praefati septem anni, habitationem illam dimittere aut uspiam abire facultatem habere potuit. Cum autem omnes evoluti essent, tunc illa, sui ipsius compos effecta, toto conamine ad Deum mentem erigens deprecabatur, ut eam ad talem locum destinaret ubi et sibi placere et aliis proficere posset, locumque illum in quo prius consolationem habuerat, sua benedictione perfundere dignaretur, ut qui illuc orationis gratia aut alicujus remedii consequendi causa adveniret, invocato nomine ipsius atque patrocinantibus illis qui ibidem actus suos et mores pro illius amore correxerint, quod postularet consequeretur. Quam petitionem ad Dei aures pervenisse testantur innumerae gentes, in eodem loco a diversorum morborum invaletudinibus liberatae: quod postea patentibus demonstrabitur exemplis, cum prius narrationem historiae texuerimus. 22. Cum igitur beata virgo Wenefreda sollicite orationi instaret, Dei clementiam sibi affuturam et praeducem itineris sui eam fore depostulans, nocte quadam vigiliis et obsecrationibus intendenti, divinum ei hujusmodi oraculum insonuit: Assumpta tecum una tantummodo virgine comite, vade ad beatum Deiferum, qui moratur in loco qui Botavarrus appellatur; illoque consulto, quid deinceps factura eris vel quo abitura cognosces. Erat quippe vir ille magnus coram Domino, in omnibus mandatis et justificationibus ejus sine querela incedens. De quo refertur quod cum virtutum gratia copiosius exuberaret, fontem de terra erumpere fecerit, eoque extensa manu benedicto Deum exorasse quatenus quicumque aeger in illo se merserit, sanitate potitus ad sua revertatur: quod ita factum esse plerique ibidem sanitatem adepti contestati sunt. Cum vero plurima miracula per illum celebri sermone gesta referantur, unum tamen post obitum ejus patratum specialius inserere placuit, quatenus diligentius illo inspecto, cujus meriti fuerit facile dignoscatur. Fures quidam ad latrocinandum exeuntes, in coemiterio beati Deiferi duos invenerunt equos: quos secum educentes, libere se abituros fore speraverunt. Domini vero illorum, ad coemiterium in quo eos deposuerant venientes et non illos ibidem reperientes, furto ablatos cognoverunt. Ad hospitiaque reversi candelas fecerunt, atque ecclesiam sanctissimi confessoris ingressi, super altare illas posuerunt. Quae quoniam accensae non erant nec ignem quo eas accenderent ad manum habebant, sanctum Dei humiliter deprecati sunt, quatenus aut eas lumine divinitus emisso accenderet aut inaccensas aequa acciperet devotione ac si illuminatae sibi darentur. Sanctus vero, illorum precibus se praesentem adesse ostendens, ipsis coram positis luce subita candelas eorum accendit: unde et major illis ad sanctum Deiferum devotio excrevit, et spes eis suborta est recuperandi quod injuste amiserant. Nec fefellit eos sua opinio. Nam praefati fures, per omnem vagantes circumjacentem provinciam, cum circa mediam noctem se longius effugisse putassent, solertius scire volentes locum ad quem pervenissent, tandem ad sepem qua praefatum coemiterium ambiebatur se venisse compererunt; nimioque affecti dolore, seque non impune, si capi possent, illud latrocinium fecisse scientes, iterum flexis habenis diffugium quaerere tentaverunt. Sed nec tunc imbecillis erat virtus divina in illis manum potentiae suae ostendere. Nam cum aliquantisper se elongatos putassent, erumpente diei crepusculo, ad praedictum locum reduces fieri compulsi sunt, atque infra ejusdem coemiterii ambitum equis disilire illorumque habenas in manibus suis tenere. Qui autem equos perdiderant, nondum ab eodem loco elongati fuerant; sed interim in ecclesia morati per sanctum Domini aliquod solatium in proximo sibi fieri confidebant. Mane ergo illuscente de ecclesia exeuntes, viderunt equos suos in atrio stare, et qui illos aduxerant eosdem in manibus tenere. Unde Deum benedicentes et sancto Deifero gratias agentes, caballos suos susceperunt, fures impunitos abire permittentes. Ex his itaque digestis quanti meriti fuerit vir sanctus, ad quem beata Wenefreda divino oraculo pergere jussa est, facile conjici potest. 23. Igitur sanctissima virgo, committens Deo locum suum et omnes cum quibus habitaverat, una sola virgine comite contenta, ut in oraculo audierat, peregrinationem suam aggressa est. Veniensque ad sanctum Deiferum, quem octo fere miliariis a loco de quo ipsa egressa est distare constabat, benigno favore ab eo suscepta est. Cumque orationi diutius incubuissent, consederunt pariter, virgine causam adventus sui illi penitus exponente. Cui vir sanctus in hunc modum respondit: Ego, inquit, hujus divini consilii adhuc prorsus ignarus existo. Sed parumper patere, hic nobiscum hac nocte degens. Forsitan dignabitur Dominus aliquid nobis revelare quod sibi sit placitum et tui propositi compendium. Quod ipsa libenter annuit, procul dubio sciens ex responso coelesti ad se facto insinuatum sibi fuisse apud eumdem sanctum se doceri quid acturi essent. Sancto igitur tota illa nocte, ut solitus erat, orationem facienti, vox de coelis insonuit dicens: Dic carissimae filiae meae virgini Wenefredae quatenus ad vicum eat qui vocatur Henthlantus, ibi desiderii sui votis ex aliqua parte potitura. Ibi enim virum venerabilem, Saturnum nomine, inventura est, per quem plenius audiet quid deinceps actura vel in quo loco omni vitae suae tempore sit habitatura. Mane itaque virginem ad se convocans sanctus Deiferus, nihil prorsus reticuit de omnibus quae divinitus edoctus fuerat; viamque illi ostendens qua ad praedictum sanctum pergere debebat, gaudenter eam incedere admonuit, dicens sibi de coelestibus insinuatum esse quod apud eumdem sanctum patenter sit auditura quid sibi conveniat omnemque penitus suae necessitatis seriem. 24. Beata vero Wenefreda, plurimum gavisa quod amota omni dubitatione ad aliquam certitudinem per beatum Deiferum sit perducta et quia Deum curam sui habere cognoverit, sanctissimo viro valedicens, assumpta comite sua, ad beatum Saturnum iter arripuit. Ad quem cum pervenisset, benignissime ab eo suscepta est. Ille siquidem totius propositi ejus et itineris prius conscius effectus responso sibi de supernis super hac re facto, beatam virginem omni devotionis affectu suscepit. Dehinc admonens quatenus illa nocte secum maneret, crastina die omnibus quibus indigebat plenius instruenda, consensit, atque ad orationem primitus ducta cum eo resedit, dicens se jussu Dei ad illum venisse ut ipsius doctrina voti sui compos efficeretur. Tota itaque nocte ibidem permanens, mane facto ejusmodi a beato Saturno verba audivit: Est locus quidam Witheriacus nuncupatus, multorum sanctorum pigneribus refertus, et pro illorum reverenda conversatione a Deo electus atque ab omni populo in nimia reverentia habitus. Hunc locum te invisere praecipit Deus atque dum advixeris tua praesentia inhabitare tuisque exemplis aliorum animos informare. Ibi est quidam multarum virtutum abbas, nomine Elerius, quem jugis gemitus et oratio perseverans ita ab omnibus secularibus curis liberum et defaecatum reddiderunt ut jam nil terrenum sapiat, nihil prorsus mundanae delectationis affectet, totus coelestibus intentus. Ad hunc te destinare divino sum praecepto admonitus, tibique insuper intimare quod ibi inventura sis quicquid animae coelestia desideranti in praesenti vita sufficere debet. Nam ibi sunt Deo dicatae virgines, ab ipsis infantiae rudimentis in professione vitae sanctimonialis coelibatum observantes et diligenti devotione proposito suo intendentes, tuis admonitionibus et exemplis, Dei nutu, aliquatenus meliores efficiendae. Licet enim in famulitio Christi pervigili observantia se custodiant, tuo tamen adventu et devotiores reddentur et major eas divinitatis splendor illustrabit. 25. Illa, audita conversatione virginum, ad laudem earum plurimum alludens, jamdudum se eodem desiderio astringi profitetur, atque cum eis titulum virginitatis libentissime velle amplecti; ducem autem viae postulat sibi quantocius provideri. Sanctus vero Saturnus diaconum suum beatae virgini committens et beato Elerio per eum illam destinans, deducere eam et ipse aliquantulum coepit. Cumque inter loquendum multa illi de loci ipsius quem adibat amoenitate retulisset, tandem discedere ab ea volens, benedictionem postulatus impertitur. Deinde multa ei a Deo bona tribui deposcens, ad propria sanctus regressus est, et illa quo tendebat appropiavit. Cujus adventum vir sanctus per Spiritum sanctum praenoscens, citus in occursum illius profectus est, et quemadmodum decebat fidelissimam Dei cultricem illam suscepit, diacono qui cum ea venerat omnia referente quae suo doctori divinitus fuerant intimata, et qualiter Dei admonitione ad illum sit destinata locum. Sanctus vero prius illam rite salutatam atque debita veneratione honoratam, ecclesiam orandi gratia introduxit; completaque oratione, sanctus in amplexus virginis incumbit, et ut constantis sit animi exhortatur. Postmodum ad secretam collationem eam vocans, quid mente conceperit et quid agere deliberavit percunctatur: Quamvis enim, inquit, omnem vitae tuae modum, vel qualiter sis divinis initiata mysteriis, vel quomodo proprii capitis abscissione passionis titulum sis adepta, quaeve sint insignia martyrii tui et cruoris effusi, parvitati meae a supernis sit manifestatum, quae causa tamen tanti itineris laborem assumere te compulerit tuo cupio ore doceri. Cui sic virgo respondit: Qui illa quae modo intimasti tibi revelare dignatus est, non funditus te ignarum reliquit, ut arbitror, de his quae mente revolvo, vel quare ad ipsum perveni locum. Nam ut potuit tibi quae circa me fuerunt praeterita revelare, potuit etiam plane et mihi eventura pariter manifestare. Ideoque suscipe me tibi divinitus destinatam, meamque amodo conversationem ita dispone sicut tibi est coelesti praeostensum oraculo. Tunc vir sanctus nocte illa quae imminebat hujus consilii diffinitionem differre decrevit, illamque hoc patienter ferre satis humiliter exoravit. 26. Sancto itaque Elerio per totam noctem orationibus incumbente, et beata Wenefreda pariter pervigili continuatione precibus intendente, hujus negotii certitudo sancto confessori paululum circa crepusculum diei quiescenti manifestata est; plurimumque gratulabundus effectus ad virginem mane venit, rursusque in illius ruens amplexus, gaudere eam atque securitatem exinde habere monuit. Postea vero manum ipsius arripiens, ad virginum conventum qui in eodem loco, ut praediximus, celebris erat, eam introduxit, his sermonibus ad illas concionatus: Animis estote attentiores, carissimae filiae; est enim operae pretium vobis insinuare quanto splendore vos illustrare dignata est misericorditer divina clementia. Ecce hanc devotam sibi virginem ad commanendum vobis et convivendum destinavit, quatenus inspecta vita ejus, exemplis illius in Dei famulatu devotiores efficiamini, et ipsi pro melioratione vestra in coelis detur retributio. Haec est illa virgo Wenefreda cujus ad aures vestras jam olim praeclara convolavit fama; quae, ne castitatis suae detrimentum pateretur, persecutorum infestationes simul et blandientium lenocinia contempsit, atque ad ultimum pro virginitatis suae custodia abscissione capitis mori libenter elegit. Haec est, inquam, illa cujus triumphi insignia late per ecclesiam emicant, et cujus titulis omnis ista provincia magno se donari bono gloriatur. Haec sola et martyrii et egregiae confessionis palmam a Deo se adepturam fore non ignorat. Ad vos ergo venit, vobiscum mansura atque obitus sui diem expectatura, quae jam meritis suis coelos petiit, et cujus inter beatos martyres locus retributionis conservatur. Vos itaque pro ipsius adventu admodum gaudentes estote et coelestem thesaurum inter vos habitantem devotius amplectimini, sollicite operibus illius intendentes atque ipsam toto conamine imitantes. Etenim ad hoc illam huc destinavit Altissimus, quatenus et vos illam inspicientes merita vestra cum ipsius meritis in coelesti reponatis, et locus hic, dum mundus iste duraverit, propter eam celebri fama respergatur. Post haec verba, ad unam conversus dominam, quae et mater sui ipsius erat et aliis sanctimonialibus praelata: Tibi, inquit, o carissima mater, curam istius Deo dilectae virginis specialius committo. Tu igitur ejus vestigiis inhaere, tu opera imitare, tu curam omnium quae ad eam pertinent vel quicquid sibi placere cognoveris instanti solertia exequere. Notumque sit tibi et ceteris in nostra praesentia considentibus, hanc beatam virginem divino oraculo ad hunc locum esse transmissam; ex quo majorem devotionem circa illam habere debetis, et quantae curae sit locus iste ante Deum non ignorare. His dictis, sanctus confessor discessit; et beata Wenefreda cum ancillis Dei deinceps conversatura remansit. 27. Et tunc quidem totius religionis arcem arripere festinabat, atque in omnium virtutum culmine constans persistebat, ac si eatenus hujusmodi sanctitatis funditus aliena extitisset. Et quoniam, beato viro referente, prima conversionis suae auspicia sanctis virginibus revelata fuerant, ita ardenti devotione omnem salutis viam aggressa est velut si tunc primitus converti ad Deum coepisset. Eratque in illa jugis abstinentia, custosque suae bonitatis et sanctimoniae perseverans oratio, et humilis conversatio. In ipsa exemplum patientiae et obedientiae ceterae virgines accipiebant, eamque in omnibus quae ad salutem pertinebant praeviam sibi efficiebant; omnia quae honestatis erant, quae virtutis, in illa affluenter inveniebant; ideoque non modicam illi reverentiam exhibebant. Illa vero quae praelata eis erat, mater scilicet sancti confessoris Elerii, Theonia nomine, eam solemni affectu diligebat, atque illius consiliis tam sui ipsius quam ceterarum virginum sibi commissarum curam dispensabat. Reverebatur etiam in illa pervigilem instantiam et mirabatur continuam abstinentiam, dulcique gaudio ommium virtutum in illa perseverantiam amplectebatur. Saepius quoque, cum illa de coelestis regni desideriis tractans lacrimas de oculis ejus effluere faciebat ubertim, et ipsa aeque lacrimabatur. Erat enim eadem matrona magnae auctoritatis et religionis eximiae, atque ad omnia opera caritatis et misericordiae sollicite intenta. Et licet omnes virgines inaestimabili devotione diligeret, sanctam tamen Wenefredam jocundo affectu suscipiebat et suo obsequio confovebat, atque ad illius venerationem non minimam operam impendebat. Sanctus vero Elerius qui seorsum cum fratribus suis et condiscipulis Domimo in simplicitate cordis et nimia spiritus afflictione serviebat, nonnunquam ad illam veniebat, et eam aliis imitandam proponebat. Frequentius autem de secretis coelestibus, interdum etiam de mysteriis ecclesiasticis cum illa agens, inveniebat eam de his quae ad Deum pertinent uberius redundare atque de necessariis exterioribus solerti astutia pollere. Sic ad suos revertebatur, admirans in illa et exterioris scientiae affluentiam et interius divinae gratiae plenitudinem. Nec hoc diu finitimos latere potuit; unde locus ille in brevi magnam celebritatem adeptus est et in ingenti reverentia est habitus. Accurrebant enim undique catervatim fideles populi, cernere cupientes virginem pro Christi amore prius capite truncatam, sed cujusdam sancti beneficio redivivam effectam, magnifice praedicantes locum quem incolebat summa esse reverentia dignum. Quibusdam vero sufficiebat sola ipsius visio et allocutio; nonnulli autem importunius se ingerentes, locum sectionis in collo virginis ostendi sibi humiliter petebant. Quorum petitionibus reluctari timebat, ne et illorum devotio inde minueretur et sibi illud ad superbiam deputaretur. Qui videntes in collo ejus pellem sectionis locum obtegentem miro colore albescentem, a lacrymis abstinere non poterant, Deumque in suis magnaliis benedicentes et nimia pleni admiratione ad propria redibant. CAPUT V. Post obitum S. Theoniae, S. Wenefreda coenobio Guitheriacensi praeficitur; ipsius ibidem pia mors et sepultura. 28. Quadam vero die beatus Elerius claustra sanctimonialium est ingressus, sanctam virginem Wenefredam visitaturus et cum illa quae Domini erant tractaturus. Loquentibus autem eis ad invicem diutius, fortuito sermo incidit de memoria mortis. Tunc sanctus, nacta occasione proferendi quod frequentius animo revolverat: Gaudeo, inquit, quod Deus ad hunc te destinaverit locum, corpus meum sepulturae tradituram, meique memoriam post obitum meum habituram. Hoc enim a Deo mihi concedi saepius deprecatus sum, ut videlicet aliquis ex suis famulis sive ancillis huc destinaret qui et me sepeliret et post me hunc incolens locum, celebrem illum faceret. Cui sic beata virgo respondit: Non equidem ita futurum est, nec sic est praeordinatum a Deo. Te enim oportet, me superstite et coastante, dominam meam matrem tuam prius humi tradere; atque demum post aliquantorum curricula annorum corpus meum sepelire. Dehinc tu plenus dierum in pace vitam consummabis, atque ad patres tuos translatus, in coelesti regno invenies quae ibi conservanda reposueris. His sanctus confessor auditis discessit. In proximo autem patuit illam veram protulisse prophetiam. Nam post aliquantulum temporis beata Theonia, gravi infirmitate correpta, aculeis mortis ad praesens superventurae coepit urgeri. Cumque filiae ejus, virgines scilicet quae sub illius disciplina erant, cognovissent velocem ejus abscessum, nimio fletu et dolore tabescere coeperunt. Vehementer enim lamentabantur, quia amittebant matrem quae eas aluerat et in Dei servitute educaverat et divina mysteria edocuerat. Quas illa verbis consolatoriis confortans, ibi debere dicebat hujusmodi lugubres voces emitti ubi meliori deterior succedit et ubi jura divina per malos successores decidunt; ubi vero bono melior succedit et illa quae Dei sunt in melius semper provehuntur, ibi non luctus et desolationes admittendae sunt, sed potius hilari corde cum gaudio spirituali meliorationem a supernis emissam suscipere hominis est bonam mentis habitudinem possidentis. Et vos, inquit, ideo meum decessum patienter tolerare debetis, quoniam hanc beatissimam virginem Wenefredam vobiscum habiturae estis, in qua omnia quae ad doctrinam vel ad exemplum salutis pertinent, sufficienter invenire potestis, Illam oculis interioribus intuemini et mentis affectu imitamini; ad illam, quasi ad singulare sidus, gressus vestros dirigite et omnium agendorum vestrorum curas illi impendite, scientes procul dubio Deum vobis ad omnia coadjutorem existere, si istius virginis consiliis consentientes adquieveritis. Post haec verba, a filio suo, sancto scilicet confessore Elerio, vivificam Dominici corporis et sanguinis communionem accepit, atque statim de hoc seculo migrans in manus sanctorum angelorum spiritum reddidit. 29. Qua decenter composita et, ut talem tantamque decebat matronam, cum nimio planctu et fletu cunctorum sepulta, vir sanctus beatae Wenefredae ceterarum virginum custodiam et curam commisit. Cujus imperio, quamvis illa plurimum resistere laboraret, tamen verens judicium Dei subire si ulterius reniti tentasset, tandem consensit suoque oneri aliorum curam adjecit. Jam vero enarrari non potest quanta obstinatione totius abstinentiae austeritates arripuerit, quas cruces vel quanta supplicia corpori suo indixerit, quantae parcitatis seu severitatis sibi ipsi extiterit. Verum, ut absolute cuncta definiam, nihil prorsus intactum dimittebat quod ad propriam salutem vel aliorum exemplum et utilitatem pertinere cognoscebat. In his igitur modis constituta, ab universis simplici diligebatur affectu, et tam extranei quam domestici honorem ei exhibebant et eam reverenter venerabantur. Beatus vero Elerius et ceteri qui in Wallia morabantur summi viri, videntes in virgine tantam perfectionem, multum ei deferebant atque reverebantur eam. Optimates quique et nobiles patriae eam dulci devotione amplectebantur et videntes benignam illius conversationem nimis aedificabantur. Multi quoque minoris dignitatis viri ad illam venientes et modestiam habitudinis intendentes, magnamque ex sermonibus ejus aedificationem accipientes, promptiores ad Dei servitium deinceps reddebantur. Sed et latrunculi et alienae possessionis invasores, inspecta vultus illius habitudine atque auditis sermonibus ejus, corde compuncti sunt; et quidam illorum exinde mitiores effecti, nonnulli vero omnino latrocinia intermittentes, conversi sunt ad Dominum, publicam de commissis suis poenitentiam agentes. Et ut definite cuncta complectar, nulla aetas, nullus sexus, nullius etiam negotiationis homo infra illam patriam relictus videbatur, qui de beneficiis hujus virginis aliquod emolumentum non haberet. Gratulabatur inde ineffabiliter amicus Dei sanctus Elerius, praedicationemque populo de ea nonnumquam faciebat, dicens inter cetera quod Deus ad illuminationem fidelis populi illam eidem patriae destinaverit, et quia inhabitaret illam virtus divinitatis. Quod multi satis compertum habebant: nam virtutes innumerae et sanitates aegrotis per eam largitae divinitatis virtutem illam obtinere plurimum contestabantur. Quicumque enim aeger ad illam veniebat, sospitate recepta incolumis discedebat; qui tristis adveniebat, gaudens redibat; qui aliqua oppressus cordis molestia vel alia exterius accidente causa gravatus accurrebat, statim liberatus a curis se prementibus atque suae voluntatis compos effectus, ad sua hilaris revertebatur. Nulli quidem nocebat, sed universis communiter et singulis particulariter in aliquo proficiebat. Quicumque enim per ambitum illius praedii habitantes corporum aut animarum suarum infortuniis urgebantur, per illam celerius cupita remedia consequebantur, Seipsam ab omnibus implicamentis mundialibus ita alienam custodiebat ut immundam se putaret si vel parvissimum quid de omnibus quae ad hujus seculi pertinebant luxum in usus sui ipsius vel in necessitatibus suorum admitteret. Frugalitate quoque in omnium admiratione utebatur. Ad custodiam virginum sibi subjectarum sedula persistebat; ad cavendum etiam callidi hostis astutias cautas eas et sufficienter doctas faciebat. Ipsa vero et sermonibus suis et orationibus continuis ab inimico generis humani et pervasore Dominici juris illas defendebat, indefesse admonendo quatenus in omnibus actionibus suis circumspectae essent atque propriae salutis curam continuam haberent. 30. Contigit ergo inter haec, postquam Deo dilecta virgo Wenefreda devoto famulatu acceptam superno regi vitam duxisset, ecce Dominus Jesus ancillam suam de laboriosa hujus vitae servitute ad perpetuae beatitudinis requiem assumere volens, quadam nocte in oratorio orationibus vacanti diem obitus sui proxime instare innotuit. Quae ut se vocatam sensit, confestim gratia Dei se visitatam cognovit, ovantique spiritu ad perennis regni gaudia se praeparare coepit. Tunc noctibus continuis in ecclesia orans pernoctabat, diebus vero in omni virtute toto conamine persistebat, nihil pro viribus infectum relinquens de omnibus quae facienda didicerat. Virginibus autem secum manentibus abscessum suum cito constare denuntiavit. Quo audito, ancillae Dei coeperunt moerore affici et inconsolabili dolore torqueri. Quas beata virgo suis consolationibus refovere tentans, dicebat illas pro sua corporali discessione non debere constristari, quoniam de corruptione ad incorruptionem, de miseriis ad gaudia transmigrabat; debere eas potius plurimum gratulari et secum congaudere quia ad talem Dominum pergebat, apud quem pro illis intercedere et eis quam maxime patrocinari poterat. Exhortabatur etiam eas ut a fraudulenter surripientis inimici calliditate caverent, astutias versutiae illius multiformas esse docens, suis praesertim exemplis inniterentur, et tales seipsas exhiberent ut ipsius suffragiis adjuvari mererentur. Ut autem ad beati Elerii cognitionem rumor iste perlatus est, ipse praesertim super abscessu dilectae sibi virginis nimiis gemitibus angebatur. Sciens quippe illam peculiaris gratiae dote divinitus donatam, dum ipse in corpore peregrinaretur secum manere nimia devotione optabat; nunc autem, quamvis illa de calamitate et aerumnis ad sine fine mansurum transiret gaudium, se in perturbationibus mundialibus relicto, solatia peregrinationis suae se amittere aegre ferebat. Illius tamen aspectibus et collocutionibus quasi ingerendo se saepius inserens, boni pastoris vices et mores gerebat, illius in omnibus curam habendo et quae sibi profutura sciebat operosius subministrando. 31. Interea coepit beata virgo gravi viscerum dolore urgeri. Cumque languor vehemens esset, et quotidie increscens, cognovit se obitus sui incitamentis coartari. Tunc totis viribus ad Deum intendens, ut sui misereretur exorabat et ut animae suae pius praesul et custos existeret, ne pessimi praedonis praeda fieret. Deinde vocato ad se sancto confessore Elerio, munivit se Dominici corporis et sanguinis viatico. Cernens vero socias suas virgines pro sua aegritudine nimiis gemitibus tabefieri, verbis consolatoriis eas adhortata est, dicens: Nolite, filiae, nolite pro meo discessu nimia tristitia affici: quoniam relicta praesenti miseria ad summum et incommutabile bonum Dei misericordia perventura sum. Nunc gaudeo quod sponsum terrenum respui, quod omnia mundi delectamenta solius Dei amore succensa calcavi vel quod nihil in hoc mundo proprium habere disposui. Ad illum itaque me nunc perventuram scitote, quem rebus omnibus praeposui, et in cujus comparatione omnia mundialia ut stercus arbitrata sum. Illius, inquam, visione me per secula fruituram cognoscite, pro cujus amore meipsam detrimentum feci et omnia carnis oblectamenta contempsi. Vos itaque talem et tantum Dominum diligenti devotione amplectimini, propositis vobis et praeostensis salutis exemplis tota intentione innitimini, coelestique sponso, cui fidem et castimoniam servare pepigistis, pactum vestrum custodire conamini. Ipsius enim solius auxilio hunc diem spe secura expectare potestis atque inimicorum vestrorum insidias devitare pacemque perpetuam habere. Leve quippe et momentaneum existimate quicquid oculis vestris carnalibus se ingeret. Non enim debetis rebus intendere quae hodie sunt et cras evanescunt, nec ab illis incommutabilibus bonis animum flectere quae nunquam deficient, in quibus pax et securitas et gaudium est sempiternum. Post haec verba, ad orationem conversa, a manibus Domini spiritum suum suscipi deposcebat. 32. Igitur in die kalendarum novembrium, acrius coepit corporis sui dissolutione fatigari. Sed nec tunc inter dolores a salutari praedicatione quievit: nam omnibus qui ad illam veniebant, terminum vitae suae sollicite observare admonendo praecipiebat, ostendens quantam laetitiam habituri sunt qui purgatis animis et a mundi spurcitia defaecatis de hoc seculo migraverint. Cumque nimia aegritudinis molestia corpus illius attenuaretur et jam in proximo obitum suum imminere cerneret, advocatum ad se beatum Elerium rogavit quatenus corpus suum juxta corpus beatae Theoniae matris suae sepulturae traderetur. Quod cum sanctus vir benignissime concederet, orationi iterum intendens, eadem die, id est quarto nonas novembris, spiritum suum in manus Creatoris conmmendavit, coelestibus choris sociandum. Quod videntes qui aderant, gravissimis lamentis pro ipsius sunt discessione dissoluti. Quid ibi gemituum, quid effusum est lacrymarum? Nullus a planctu immunis erat; omnis sexus et aetas ad lamentum profusius se vertebat, et eo quisque sibi magis consulere et proficere credebat quo majorem dolorem pro illius absentia assumebat. Cumque omnibus communiter intolerabilis luctus esset, virgines praesertim quae cum illa vixerant ingens affecit moestitia; ipsae enim dominam et salutis doctricem se amisisse plangebant. 33. Omnibus itaque diverso genere abscessum illius lamentantibus, accurrens beatus Elerius verbis consolatoriis silentium illis imposuit; dehinc commendans animam ejus Deo, sollicite procurare coepit omnia quae ad exequias beatae virginis pertinere videbantur. Deinde corpus sepeliendorum more compositum in ecclesiam deportari praecepit. Peractis vero omnibus quae ad funus sive ad sepulturam pertinebant, in loco quo ipsa petierat cum maximo omnium planctu et gemitu corpus humi est traditum. In eodem quoque coemiterio multi quidem et magnorum meritorum viri requiescunt; sed et praeclariores et majoris famae feruntur sanctissimi confessores Chebius et Senanus, quorum prior ad caput illius tumulatus est, alter vero im eodem ordine quo ipsa jacet requiescit. Qui utique magnarum virtutum viri fuisse apud indigenas memorantur, eumdemque locum ob sanctorum adisse frequentiam quos ad exemplum vitae praesentis agonem illuc convenisse audierant. Extant adhuc in eadem provincia nonnullae in illorum memoria basilicae, in quibus quantorum ante Deum sint meritorum per crebra mortalibus miracula manifestatur. Ad laevam illius beata Theonia, de qua supra retulimus, sepulta quiescit; ceterum aliorum sanctorum nomina vel numerum ibidem quiescentium solius Dei cognitio retinet. Tanta enim sanctorum congerie isdem locus venerabilis habetur ut nullus mortalis omnino omnium eorum nomina scire vel etiam numerum congestorum comprehendere potuerit. Cum quibus omnibus eumdem exornat locum beata virgo Wenefreda, virtutibus clara et miraculis innumeris coruscans. Post mortem vero ejus multi illuc advenientes et per ipsius suffragia poscentes a Deo infirmitatum suarum medelam, votiva sunt adepti remedia. Locus autem ille in magna celebritate deinceps est habitus atque cum magna reverentia et veneratione a multis orationis causa expetitus. Post aliquantorum vero curricula annorum, beatus Elerius, summae sanctitatis et nimiae perfectionis vir, vita discedens, plenus omni sanctitate et religione migravit ad Dominum. Qui in basilica sui nominis sepultus, usque ad hanc diem multis miraculis coruscare non destitit: qui etiam eidem loco plurimum reverentiae et dignitatis conferens miraculis plurimis clarescit. CAPUT VI. Miracula sanctae virginis patrocinio post mortem ejus utroque loco ubi conversata est impetrata. 34. Locus vero in quo prima conversationis beatae virginis auspicia claruerunt nimia fidelium frequentatione venerabilis habetur. Nam multoties ibidem obtutu beatae virginis praeclara fiunt miracula, per quae et beatam Wenefredam suis incommoditatibus opitulari posse advenientes intelligunt, et eo devotius illuc catervatim undique turba fidelis populi accurrit, precibus illius corporum et animarum suarum remedia se adipisci sperans. Augetur autem in dies advenientium devotio, videntium rapidissimum fontem qui de loco erupit in quo prius caput virginis ad terram corruit atque perspicientium lapides qui in fundo fluminis jacent, in quibus, conservato adhuc sanguine, virginis martyrium rubuisse perspicuum est. Ad quod videndum cum multi pronis animis circumfluant, intuentes cruorem lapidibus inhaerentem superdecurrentis aquae assidua eluvione non posse abstergi, admirantur rei novitatem, et virginis praerogativam magnificantes, ad propria revertuntur. Multi quoque debiles illuc adveniunt et sani facti ad sua redeunt. 35. Quidam vir faber, in illa patria degens, filiam habebat a nativitate sua caecam. Qui audiens plures per beatae Wenefredae merita sanitati donatos, filiam suam, quotidie petentem se perduci ad fontem sanctae virginis, cum nimia devotione perduxit. Quae sero ibi adducta, de fonte suum caput primum lavit, et sic demum ad ecclesiam est perducta, tota nocte ibidem insomnis oratura. Quod dum fieret, facto mane rogavit quatenus paululum quiescere permitteretur. Quo sibi concesso, atque loco ad pausandum sibi parato, diutius obdormivit; dehinc expergiscens bene se videre testata est. Intuens autem illam pater ipsius, atque ita ut asserebat comperiens, insinuavit quae circa filiam suam propter merita sanctae Wenefredae operatus fuerat Deus, atque ad praedicanda virginis praeconia universos qui aderant suis sermonibus incitans, cum filia sua ad propria est regressus. Ex hoc miraculo multi in devotione beatae virginis accensi passim omnibus audientibus praedicabant magnalia virtutum illius. Quidam vero per hujusmodi mirabilia opera quae per illam fiebant flagitanti amore ei inhaerentes, ad ipsam quasi ad singulare refugium accedebant, atque post paululum votis suis potiti ad sua remeabant. Quod patenter ex subjecto demonstrabitur exemplo. 36. Ex eventu accidit quodam tempore non modica in illis partibus perturbatio. Cumque illius provinciae nobiliores et potentiores vicinis amicis suis internuntium direxissent, quatenus sollicitam rebus suis custodiam adhiberent et sibi ipsi cautissime praecaverent, nuntius illorum a latronibus circumventus ad ecclesiam beatae virginis Wenefredae velociter confugium fecit. Insequentibus autem semper illum e vestigio inimicis suis, ipse atrium ecclesiae cum equo quem equitabat ingressus ad ostium ecclesiae equo desiluit et frenum ad seram ostii ligans firmavit. Demum quoque nimium appropriantes sibi hostes declinare volens, ad altare velociter cucurrit. Latronum vero unus ceteris protervior, qui nec Deum nec sanctos ejus reverebatur, audaci praesumptione septa ingrediens, ad equum cursu celeri pervenit: quem extensa manu arripiens, frenumque a sera portae resolvens, nihil virginis merita veritus abduxit. Homo vero cujus fuerat equus, ab ecclesia egressus, non invenit quem ibi deposuerat caballum. Sciens autem quod ab illis qui eum fugientem insecuti fuerant, ademptus sibi suus fuerat equus, iterum se in ecclesiam contulit: ubi coram Deo et beata virgine querimoniam suam deponens, multis lamentis conquerebatur de violentia sibi illata et quia infra septa ecclesiae pacem habere mon potuerit; multaque depostulatione sanctam virginem Wenefredam efflagitans quatenus illius praesumptuosae et nimium audacis contumaciae memor existeret atque pro commisso facinore celerem ultionem inferret, a basilica exiens, iter quod eques inceperat pedes perficere cogebatur. Post modicum vero beata virgo violationem atrii sui seu basilicae suae curae sibi fore ostendit, atque querimoniam sibi cum gemitu depositam se nom usquequaque negligenter intermittere manifestavit. Homo enim qui equum ad ostium ecclesiae ligatum solverat et secum abduxerat, gravissima coepit infirmitate languescere. Post paululum quoque languor ille a toto corpore deductus in dextro se brachio funditus contulit, tantaque miseria et afflictione miserum hominem afficiens corripuit ut mori mallet quam tantis calamitatibus affligi. Crescebat etiam quotidianis augmentis cruciatus, nec poterat alicujus medici cura leniri; nec destitit donec ex congesto ibidem noxio humore totum illud brachium cum manu sua putrefactum, post nimias et intolerabiles passiones a reliquo corpore decideret. Sed nec tunc miserrimus homo quiescere aut priores molestias funditus evitare potuit, donec ad praefatam ecclesiam veniens beatae virginis merita humiliter confiteretur et pro commisso scelere veniam deprecaretur. Dehinc vero miseratione sanctae virginis a dolore vehementi aliquantulum relevatus, ad aliorum cautelam ibidem reservatus est. Eo namque viso terrebantur omnes qui alienis rebus insidiabantur, et ne aliqui ulterius atria ecclesiae irrumpere praesumerent terribiliter monebantur. Omnes quoque qui illum intuebantur pro tali ausu et tam misera praesumptione tam lacrimabili recompensatione multatum fuisse, virginis merita admirabantur et devotiores in ejus obsequiis efficiebantur. Ipse vero qui brachium perdiderat, publica poenitentia satisfaciens beatae virgini quod temerario ausu septa basilicae ipsius irruperat et manum suam contra eam levaverat, multos ab hujusmodi praesumptione compescuit. Accurrebant catervatim undique populi miraculum illud insolitum videre cupientes, visoque illo pleni admiratione redibant praeconia virginis magnifice praedicantes. 37. Aliud quoque non minus mirabile per beatam Wenefredam patratum est miraculum. Quodam tempore fures in territorio praefatae ecclesiae vaccam invenientes, nullam reverentiam beatae virgini exhibentes, secum illam furto deduxerunt. Verumtamen metuentes ne vicini populi illos insequerentur et per vestigia vaccae quam ducebant recto itinere ad se perducerentur, diverterunt ad viam duram et saxosam, in qua nec sui ipsorum mec animalis vestigia cognosci posse putabant. Verum non est consilium, non est prudentia neque virtus contra Dominum. Ut enim viam petrosam ingressi sunt, in qua magis se occultare putabant, ibi prius illorum nequitia detegi coepit. Statim enim pedes suos vacca usque ad genua humi infigebat, et tam in saxis quam in dura et arida via vestigia animalis patenter apparebant; et quo se occultius incedere putabant, eo fugae illorum major cognitio fiebat, Deo merita virginis per incessus ipsorum declarante. Illi quippe quo longius incedebant, eo sibi ipsis tutius fore credebant et securius possidere quod abstulerant confidebant; sed e contrario illis contingebat. Nam ex quo illi quibus vacca furata fuerat compererunt animal suum sibi ablatum furto fuisse, statim cum nimia hominum caterva fures insequi coeperunt: videntesque vestigia animalis impressa lapidibus et aridae terrae, certiores effecti, sollicite pedum impressionem legebant; invocantesque beatae virginis auxilium, per cujus merita tam evidens miraculum in petris et in dura humo conspiciebant, currebant viam vaccae vestigiis sibi praeostensam. Latrones vero clamorem insequentium se audientes, timentesque se capi ab illis cum animali quod ducebant, extra viam abierunt; sed nec sic occultari poterant: nam quocumque persequentes incedebant, semper impressiones pedum animalis in silicibus et in arido solo patenter inveniebant; confirmatique animis et confortati miraculo sibi praemonstrato, confidenter insequebantur. Et semper quo longius incedebant, eo manifestius animalis vestigia cognoscentes, se nequaquam evadere posse misi dimissa vacca diffugium quaererent, reliquerunt eam in nemore, et ipsi velocissime fugientes se occuluerunt. Qui vero insequebantur eos, vaccam solam invenientes, fugatis eis qui eam ducebant, quod suum erat receperunt et retrorsum abire coeperunt. Inquirentes autem sollicite utrum animal suum ejusmodi vestigia faceret in lapidibus et in terra redeundo retrorsum, sicut fecerat cum abduceretur, minime invenerunt. Tum quidem cognoverunt quod beata virgo illorum causa miraculum illud operata fuerat, ut videlicet per signa animalis agnoscerent quo incedere deberent, et quod sibi injusta rapina ablatum fuerat celerius consequerentur. Redeuntes vero vaccam domino suo restituerunt, et miraculum quod factum erat publice praedicaverunt. Multi quoque abierunt visuri quae de vestigiis dicebantur, et invenientes vera fore quae praedicabantur, et ipsi pariter eadem praedicare non cessabant. Ex hoc perterriti sunt plurimum omnes qui aliorum rebus inhiabant et dolum in corde suo machinabantur, praesertimque horribiliter admoniti ne infra territorium quod ad ecclesiam beatae virginis pertinebat aliquid diriperent aut aliquatenus latrocinarentur. Latrones autem, verentes iram virginis et ne Deus propter illius contemptum graviter indignatus illorum praesumptuosam audaciam ulcisceretur, et sic poenas darent, ad basilicam sanctae virginis submissis amimis venerunt veniam postulantes. Ubi publica allegatione se deliquisse confitentes, magnifice virginis merita praedicaverunt, atque omnes qui eos audierunt ab hujusmodi illicita praesumptione dehortantes, ad propria regressi sunt. 38. Item de fonte, quem praelibavimus ubi caput virginis abscissum ad terram corruit erupisse, veridicorum assertionibus miranda recitantur. Cum pueri tenelli aliquo sui corporis incommodo laborantes aegrotant, projectos in ipsius scaturigine fontis et pernicitate fluminis delatos matres illorum hilares eos et sospitati restitutos repente suscipiunt. Vulgare est atque famosissimum apud omnes fere Walliae habitatores, quod si quis febricitans aut aliquo membro patiens se illa aqua perfudit vel lapides, quos cruore ipsius perfusos per rivum inveniri praedocuimus, patienti membro adhibuerit, prius potata aqua, ex lapidum ablutione confestim sanitati redonabitur. Nonnulli etiam quatenus illuc lotum eant divinitus admonentur. Frequentius autem ipsa eadem virgine noctu per visionem exhortante, multi illuc adveniunt atque inde revertentes votis suis potiuntur. 39. In descensu ejusdem rivi peroptimum habetur molendinum, ad beatae virginis Wenefredae jus pertinens, quod nulla unquam imbrium sive nivis abundantia pereffluente aut aliquo urentis gelu sive aestivae siccitatis molestia perstringente molere desistit. Quod semel latrones ingressi, ferramenta illa seu instrumenta quibus id genus utitur secum extulerunt, alio illa transponentes molendino. Verum, donec ea ibi fuerunt, nec rota circuire nec officialibus illis aliquis profectus evenire potuit. Custodes autem officii, videntes quaestum suum quaque die minorari, propter ea quae allata fuerant, non ulterius passi minorationem suam, foras ejecerunt ea quae a furibus acceperant: statimque rota molendini vertendi licentiam atque cetera officialia instrumenta pristinum sunt consecuta morem. Quae ejecta latrones iterum aliis transposuerunt locis, quibus eadem per omnia contigerunt. Tandemque comperientes ista divina dispensatione actitari, videlicet quod nullius loci possent commodo vel utilitati inservire, poenitentia ducti, ad proprium illa detulerunt locum, per suffragia beatae virginis veniam postulantes. In quo facto sanctae Wenefredae merita apud omnes illam patriam inhabitantes et laudes ipsius in excelsis efferunt et bestialem malignantium retundunt insaniam, dum sibi quique in malum cedere non ignorant, si quando in sanctorum possessionibus letali cupiditate illecti grassantur. 40. Ex hujusmodi occasionibus locus ille maximam celebritatem adeptus est in quo primitus beata virgo Wenefreda conversata est; adeoque praevaluit in eo beati Beunoi vaticinium, ut per beatam virginem, cujus in illo prima conversatio fuit, publice Dei praedicentur magnalia, atque multi infirmitatibus suis desiderata consequantur ibidem remedia. Et sicut illa a Deo locum illum benedici et coelesti visitatione perlustrari postulavit, ita patentibus signis postea declaratum est a Deo illam super haec exauditam fuisse. In exhibitione enim miraculorum et mirandorum quae ibidem fiunt operum approbatione praefatum sanctum vera praeconatum fuisse liquido patet: cujus praesagio fuit, locum illum coelesti gratia perlustrandum, Deumque ibi per merita ejusdem virginis multorum salutem operaturum. Hoc quoque hodieque testantur fidelium turmae illuc catervatim confluentes, et propter quae venerint adeptae, cum gaudio ad propria revertentes. Multoque uberius ibidem super infirmantes divinae fiunt miserationes quam in loco in quo sanctissimi corporis ejus gleba tumulata fuit: quod ideo reor factum esse, quod illum locum semper specialius peculiarem habuerit, in quo conversionis suae primordia micuerunt et ipsa divinis mysteriis est initiata, et in quo signa martyrii illius per omne tempus recentia perseverant. Verumtamen utrobique mirabiliter divina virtus operatur, et per ipsius suffragia innumera fiunt magnalia, aegrisque cupita praestantur remedia. Caecis enim per illam visus restauratur, et surdis auditus donatur, et omnes fere advenientes votis suis se potitos per eam gloriantur, ad laudem Domini nostri Jesu Christi, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia secula seculorum. Amen. B. TRANSLATIO. CAPUT I. Monacho quodam Salopiensi sanato per invocationem S. Wenefredae, Robertus prior mittitur Guitheriacum ad virginis corpus inde Salopiam transferendum, consentientibus in id episcopo Benchorensi et principe Walliae. 1. Igitur postquam beata virgo Wenefreda innumeris effulgens virtutibus, coelestia migravit ad regna, multis interlabentibus annis, regnante Willermo rege, qui primus de Normannis regnavit in Anglia, Rogerus comes, vir illustris et in omni morum et religionis honestate conspicuus, in urbe Solopesberiae coenobium aedificare coepit. Ad hoc perficiendum cum diligenti cura intendens, sumptibus suis illud adauxit; dehinc abbatem posuit, fratresque ibidem Deo servituros constituit. Processu vero temporis locus ille Deo miserante excrescens, multis ad viam salutis profuit, cunctisque patriam illam incolentibus divini odoris fragrantiam praebuit. Cumque fratres illi virtutibus pollerent, quae virtutis erant solerti instantia investigare coeperunt; saepiusque conquesti ad invicem quod reliquiis sanctorum nimium indigerent, ad id perquirendum summopere animos appulerunt. Et quoniam in Wallia, quae vicina erat eis, multorum corpora sanctorum retineri audierant, quia eadem provincia ante multis inhabitata sit sanctis quorum merita diversis in locis praedicabantur, qualiter aliquem illorum habere possent omnimodis perscrutari studuerunt. Scientes quippe illius patrociniis se plurimum apud Deum muniri posse cujus honorem quotidiana devotione excolerent in terris, qui sic eis patrocinaretur diligenter procurari conati sunt. Verum cum plures praeclarissimi et excellentissimi confessores ibidem haberentur, cui potissimum tenderent vel quem specialiter desiderarent haesitare coeperunt. 2. Accidit interea quod quidam ex fratribus gravi oppressus infirmitate ceteros fratres vehementer sibi compatientes nimio dolore conturbaret. Qui plurimum pro eo solliciti, supplicibus animis Deum pro ejus incolumitate deprecati sunt, vicinarum ecclesiarum monachis ut idem facerent humiliter demandantes. Ut vero tanta fratris illius molestia Cestrensis ecclesiae monachis innotuit, et ipsi aeque consternati animis, Deum pro ipsius sospitate rogatum in ecclesia processerunt. Quibus ante sanctum altare prostratis septemque psalmos humili devotione decantantibus, unus eorum, Radulphus nomine, qui subprioratus officio fungebatur, vir admodum simplicis animi, obdormivit. Visumque est ei virginem speciosissimam sibi astare placidoque vultu in haec verba prorumpere: Quid est, inquit, pro quo prostrati oratis? Monachus respondit: Frater quidam ex nostris familiaribus gravissima infirmitate cruciatur, pro cujus incolumitate oraturi, nos et preces nostras suppliciter Deo prosternimus. Ad haec iterum illa: Et ego novi quod frater ille mentis alienationem patitur. Sed si ejus sanitatem veraciter optatis, unus ex vobis eat ad fontem sanctae Wenefredae et in ecclesia quae ibi est in illius memoria missam celebret, statimque liberabitur frater aegrotus. Haec dicens disparuit. Monachus vero ad se reversus, et quae viderat vel audierat mente pertractans, noluit quidem tunc visionem illam ceteris denuntiare, timens a sociis suis ludibrio haberi et phantasiae deputari quae viderat: sicque transactis ferme xlta diebus aeger semper gravius patiens lectulo decumbebat. Delatus item rumor est ad monachos Cestriae de molestissima incommoditate qua praefatus frater urgebatur, atque loquendi de illo ceteris fratribus occasionem dedit. Cumque multis sermonibus aegrotum plangerent condolentes ei, ille qui visionem viderat, sumpta audacia, retulit eam ex ordine, cunctis benignissime amicis ipsius verbis fidem accommodantibus: quia jam olim virginis illius merita praeclara fore audientes, et multa per eam miracula fieri cognoscentes, facile animos ad credendum quae dicebantur appulerunt, atque visioni fidem dederunt. Nam ad cujus fontem ire et in cujus honorem ibi missam cantare monebantur, illam pro certo sanctam Wenefredam vocari sciebant, quam etiam praefato fratri apparuisse aiebant. Itaque, consulentibus eis, mittuntur duo monachi ad fontem beatae Wenefredae in ecclesia illius, quae ibi juxta fontem est, missam celebraturi et pro aegroto oraturi. Factum est eadem hora qua missa ibidem decantata est, infirmus frater apud Salopesberiam de invaletudine sua convaluit, consortesque suos pro sua sospitate plurimum exhilaravit. Post aliquantulum vero temporis isdem frater qui infirmus fuerat ad eumdem locum perductus est, Deo et sanctae virgini gratias pro sanitate sibi indulta persoluturus. Cumque in ecclesia prius orasset, et postea de fonte bibisset et inde lotus fuisset, omnimodis sospes effectus, ad monasterium est reversus. Exinde beatae virginis memoria in fratrum cordibus devotius inolevit, ita ut se felices aestimarent si vel modicam particulam de ejus sanctissimo corpore consequi possent: et licet id arduum et difficile et vires suas excedere putarent, tentandum tamen prorsus statuerunt. Scientesque nihil voluntati Dei resistere posse, Deum sibi propitium fieri et coadjutorem adfuturum exoraverunt, cujus nutu quaelibet impossibilia vel difficilia leviter sibi ad manum provenire posse non dubitarent. 3. Eodem tempore Rex Henricus, vir summus et amicus pacis, arcem regni gubernabat; cujus auctoritate pax et securitas totam insulam obtinebant, eoque magis omnibus quocumque incedere vellent pacifice licebat. Unde praefati fratres frequenter nuntios in Walliam transmittentes, ubinam excellentiores sancti requiescerent, vel potius ubi praefatae virginis tumulus esset, sollicite quaesiverunt: inventoque loco quo sanctae virginis Wenefredae ossa quiescebant, nimio sunt gaudio exhilarati. Deinde Bangornense pontifice, cujus illa provincia diocesis erat, sibi consentiente et adjutorium pollicente, principes et nobiles patriae consentaneos sibi et faventes effecerunt. Res quotidie gradatim procedens celerem efficaciam portendere videbatur atque fratrum animos in spe sui desiderii extollebat. Sed mors praedicti regis Henrici repente interveniens nimia calamitate omnem oppressit Britanniam, et negotium istud intermittere ad tempus cogit. Secundo vero imperii regis Stephani anno, sedatis perturbationibus pristinaque reddita tranquillitate, praefati coenobii abbas, Herebertus nomine, consilio fratrum priorem suum, vocabulo Robertum, in Walliam destinavit, adjunctoque sibi socio quodam monacho Richardo vocitato. Isdem autem prior, in hujus rei procuratione ceteris sollicitior existens, transmissis frequenter legatis suis et literis per patriam, hoc in responso acceperat ut, si ipse veniret, voti sui compos effectus cum gaudio reverteretur. Veniens itaque, praesulem Bangornensis ecclesiae prius adiit; et ab eo ad principem illius terrae transmissus, satis benigne ab eo est susceptus. Cui cum seriem itineris sui et adventus causam exposuisset; ille hujusmodi verba ei respondit: Non equidem aestimaverim te sociosque tuos tantum laborem sine Dei nutu et beatae virginis voluntate assumpsisse. Forte enim videns debitam sibi reverentiam a suis non inferri, alias asportari desiderat, ut ab alienis honorem accipiat quem sibi sui impendere aut contemnunt aut negligunt. Proinde cedo libens, et beneplacito suo assentire me fateor; ne resistens indignationem ejus in ultione pati compellar. Et licet omnibus immunditiis inquinatus, omnium hominum infimus vel deterior, tamen audacter ad tumulum ejus prorumperem, et sacra ejus ossa tangens, vobis ea traderem, nisi pro communi utilitate patriae alias intendere me oporteret. Ipsam hoc velle et labores vestri et visiones vobis ostensae manifestant. Euntes igitur, meae auctoritatis licentia confirmati, locum in quo beata virgo requiescit festinanter adite, inventuri, ut reor, aliquos qui vestrae dispositioni rebelles existent. Sed confidite: quia illius obtentus eos vobis pacificabit cujus affectus vos tantum laborem arripere incitavit. Verumtamen ego ad illos homines in quorum patrimonio praedictae virginis corpus requiescit nuntium destinabo, qui et iis voluntatem meam insinuabit et eos aliquanto pacificiores vobis efficiet. His dictis, eos in pace dimisit. CAPUT II. Robertus et socii ejus, multiplici visione confirmati, Guitheriacum perveniunt et optato thesauro potiuntur. 4. Itaque profecti ab eo, recto itinere tetenderunt ad locum in quo sanctissimum corpus venerabilis Wenefredae repositum erat. Erantque simul septem; praefatus videlicet prior, et cum eo viri venerabiles, prior Cestrensis, quidamque sacerdos, multarum virtutum vir, eadem gente progenitus, fraterque quem de monasterio secum prior adduxerat, tresque viri alii. Cumque simpliciter in itinere gradientes de eodem negotio loquerentur, obvium habuerunt hominem unum illius patriae non ignobilem, quis esset prior Salosberiae interrogantem. Cui sibi ostenso haec verba intulit: Legationem virorum qui illud praedium inhabitant in quo sanctae Wenefredae virginis ossa continentur, quod Witheriacus nuncupatur, tibi dicturus adveni. Noveris gravi eos indignatione adversum te commoveri, quod sanctorum corpora penes se reposita, quibus ipsi et omnia sua sunt commissa, asportare conaris; sciasque pro certo quia nec principis timor nec dominorum suorum comminatio, neque alicujus pecuniae cupiditas, eos tibi in hac re consentientes efficient. His dictis discessit. Prior vero consortesque sui, propter haec verba plurimum contristati, quid facerent, quo se verterent, funditus ignorabant. Ad Deum tamen conversi, ab illo spiritum consilii sibi emitti submissis animis postulaverunt, et qui solo imperii sui verbo ventorum et maris tempestates sedaverat, ut has inimicitias pacificaret et istorum hominum animos sibi confoederaret humili mente deprecati sunt; deinde confidentia sancti Spiritus animati coeptum iter tenuerunt. Cumque fere ad locum pervenissent in quo beatae virginis ossa continebantur, prior, deliberato cum fratribus consilio, duos ex sociis, priorem scilicet Cestriae et praefatum presbyterum, per patriam illam bene notos, praemisit, sollicite omnia quae necessaria eis erant provisuros. 5. Ipse autem, retento suo sodali, in quodam rure eadem nocte remanens, propter legationem quam audierat nimiis curis affligebatur. Et ecce, decantatis laudibus matutinis, quaedam gravis et honesta persona, mulieris effigiem gerens, cuidam suo servienti apparuit, haec verba dicens: Surge quantocius, et dic domino tuo ut deposita moestitia et curis quibus nimium opprimitur, spem suam ad Deum erigat, sciens sese cum magno gaudio hinc discessurum. Illa enim pro cujus amore et honore ad istam est provinciam destinatus, et illius voluntatem expediet, atque sui desiderii compotem eum efficiet. Nam in proximo adepturus est. Unde et gaudens domum redibit et socios suos suo adventu laetificabit. Alia quoque visio ipsa nocte eidem priori hujusmodi accidit. Quidam magnae religionis abbas, qui ejusdem Salosberiensis coenobii pater fuerat, sed confectus senio et multis virtutibus plenus ab hac vita discesserat, Godefridus nomine, ei apparens, a curis quibus angebatur compescuit illum, dicens: Noli pusillanimis esse, sed confide, quia bene vincemus inimicos nostros, et obsistentes nobis Dei adjutorio superabimus; sciasque nos in proximo consecuturos quod summa devotiome desideramus. Post haec verba ab oculis ejus evanuit. Ex his itaque visionibus oborta est aliquantula securitas in mentibus eorum, et reddita est spes obtinendi quod petebant. Ista igitur summo mane inter eos referri coeperant et mentibus audientium aliquantulum jocunditatem indulserant, cum repente quidam de hesternis nuntiis adveniens securitatem augmentavit, admonens quatenus illum ocius sequerentur, Deo annuente quod votive desiderabant inventuri atque abituri. Qui statim ascensis equis illuc advenientes, peractis prius orationibus sacerdotem loci illius secretius solum evocaverunt, ut eis in adjutorium esset obnixius obsecrantes. 6. Sacerdos vero patienter verbis illorum intendens, hujusmodi responsum dedit: Ego quidem, inquit, levi conamine ad vota vestra perduci potero, hinc quia arctius vobis confoederatus esse volo, illinc quia jam olim voluntatem Dei et virginis super hoc negotio cognovi, ut in praesentiarum et pie vobis ostendam. Sabbato vigiliae paschae in ecclesia quam praesentem cernitis pernoctabam, matutinales hymnos cum tempus adesset decantaturus. Cumque transcurso ex ordine psalterio coram altari super gradum me collocarem paulisper requieturus, visionem vidi quae me plurimum perterruit, et ne vobis rebellis existerem comminando admonuit. Et, ut videbatur, nondum me gravis somnus oppresserat, cum quidam juvenis splendidissimus, angelicum praeferens vultum, coram me stetit, et me pulsare coepit dicens: Surge. Ego vero putans illum excitare me ut officium nocturnale inciperem, respondi ei: Nondum est tempus inchoandi officium; non surgam. Ille, ut mihi visum fuit, discessit, et me gravior oppressit somnus. Et ecce idem denuo veniens, duriusque me pulsans: Surge, surge, inquit. Ego vero adquiescere illi nolens priora verba respondi; pallioque quo indutus eram caput meum cooperiens, totus in somno solutus sum. Aliquantulum intercesserat spatium, cum juvenis iterum affuit, manumque suam pallio quo induebar admovit, a capite meo illud vi nimia abstrahens et subtus scapulas deducens; tertioque dixit: Surge, surge, surge, et me sequere. Tunc festinus surgere mihi videbar et eum e vestigio sequi. Venimus itaque usque ad sepulcrum beatae virginis Wenefredae. Quod ille digito suo mihi ostendens: Diligenter, inquit, locum istum notato, et verba quae ego tibi dixero tenaci reconde memoria. Si huc venerit aliquis in hoc anno, aut in sequenti, qui lapidem istum hinc amovere voluerit, laminam ostendens quae sacro corpori superposita fuerat, cave ne ullatenus contradicas. Quod si pulverem istum hinc ejicere voluerit, similiter patere, nulla ratione resistens. Si autem ossa virginis hinc asportare voluerit, non repugnes, sed manum appone, in omnibus quibus poteris adjutorium ei praebens. Unde si negligens fueris et, sermonum meorum contemptor inventus, quae divinitus tibi intimata sunt facere distuleris, miserabili et longo languore cruciatus statim post hoc vitam amittes. His dictis, visio, ut reor, angelica, disparuit. Idcirco me vobis benigno corde cooperari noveritis et quod propositum vestrum expedire valuerit pro posse meo vigilanter subministrare. De me ergo securitatem habentes, reliquos convenite eosque quibus potueritis modis ad libitum vestrum applicate: namque ego meo studio atque industria placitum vestrum exequar, et istorum animos ad quorum jus haec villa pertinet vestrae voluntati subdere operam dabo. Et quoniam vestris oculis sors obtulit illos, dicite quae vultis, quia sunt audire parati. 7. Tunc prior, eodem presbytero mediante seu interprete, catervam hominum quae astabat allocutus, causam itineris sui eis exposuit, et ut ei assensum praeberent blandis sermonibus admonuit; nihilque de visionibus nec de aliis rebus quae acciderant eis reticens, et quia ejusdem virginis admonitione et impulsu tantum assumpserit laborem publice contestans, pene eos ad satisfaciendum sibi flexit. Verum quidam homo, vir Belial, subito emergens, totam concionem turbavit, non esse justum dicens ut sancti a suo natali solo evellantur et ad patriam nihil ad eos pertinentem deportentur; aiebat etiam, clamitans quasi furiis ageretur, se illud nullatenus pati posse. Quidam vero tumultum illius comprimentes, ceteros consultum ire rogaverunt atque ex omnium decreto verbis illatis convenienter respondere. Quibus hoc consentientibus et ad consilium abeuntibus, prior mentem praefati hominis in malitiam obstinatam videns, et quod ipse solus obstaculum eis esset, consilio fratrum internuntium ad illum misit; dataque pecunia arctius eum sibi confoederavit et ad socios suos remisit. Ceteri vero, qui hoc simpliciter solo amore Dei concedebant, videntes illum subito funditus emollitum, plurimum admirati, vi divina illud actitari aestimabant, eoque magis accendebantur rogata perficere. Post multorum igitur verborum ambages, post innumera intercedentium causarum discrimina, omnes in uno concordantes, quod rogati fuerant benigne concesserunt. Prior autem consortesque sui, Deo et sibi gratias exhibentes, locum sibi ostendi petierunt. 8. Porro locus in quo tantus thesaurus retinebatur coemiterium est ab alio coemiterio ubi nunc morientium corpora condiuntur discretum, plurimorum aliorum sanctorum corporibus refertum: quod hactenus in tanta ab incolis reverentia est habitum ut nullus tantae temeritatis esse audeat qui illud nisi gratia orationis intrare praesumat. In cujus medio, id est ad caput sanctae Wenefredae, lignea stat ecclesiola, magnis populorum frequentationibus honorata; ad quam facilis patet accessus omnibus ibidem orare volentibus. Multi languidi, multi diversorum morborum molestiis oppressi, illam ad postulandum sibi remedia intrant. Nec diu dilata dolent quae postulant: nam protinus sanctorum meritis indulta sibi sanitate sospites ad propria revertuntur. Nullum brutum animal, nullius generis bestia illud interius attingere et vivere permittitur: statim enim ut herbam quae super sanctorum corpora crescit pascens attigerit, cadens moritur. Nemo etiam temerarius illud ingrediens impunitus evadit. Denique refertur quod biennio antequam praefati fratres illuc advenissent, quidam ex inhabitantibus ibidem more patrio ex crudis animalium pellibus calciamenta sibi conficiens, ligaminibus quibus illa pedibus suis astringeret indiguerit. Est autem in eodem atrio inter sanctorum sepulcra quercus mirae proceritatis, ab antiquis temporibus pro sanctorum veneratione intacta. Deliberans autem praefatus homo de tenera ipsius arboris cortice, qui liber vocatur, sibi ligamina facere, arrepta securi ad quercum nil veritus properavit. Elevataque manu cum securi arborem percutiens, multo aliud quam sperabat invenit. Nam percussa quercus in percussione sua ita securim astrinxit ut nullatenus moveri posset; et securis ita manum aridam et brachium inflexibile vel indomabile reddidit ut ea ad usus suos homo flectere nequaquam posset. Sed neque manum a securi abstrahere poterat nec ullatenus eam movere; verum quadam vi divina manubrium securis manum hominis retinebat, et totum brachium quasi mortuum reddiderat: sicque miserabiliter ibi pendens et gemebundis vocibus clamans, flebiles pro temeritate sua poenas dabat. Ad cujus clamorem ingens utriusque sexus multitudo accurrit; vidensque a securi pendentem, plures quidem in lacrymis resoluti sunt, omnes autem condoluerunt, quid ei acciderit et quae fuerit hujusmodi calamitatis causa inquirentes. Ille autem ex ordine omnem rei seriem enarrans, pro insolita miseria universos ad sui compassionem inflexit. Qui cum eum admonuissent quatenus reatus sui poeniteret et, quia sanctis reverentiam non exhibuerat, culpam confiteretur et veniam deprecaretur, ipse hoc devotius agere coepit. Parentes quoque illius, ad tumbam sanctae Wenefredae prostrati solo, ut ejus misereretur lacrimabiliter postulabant; et quia nomen illius virginis ceterorum sanctorum ibidem quiescentium vocabulis celebrius erat et merita exsuperabant, ad illam corde et corpore conversi, indulgentiam de illo commisso deprecabantur. Cumque omnes, tam ille qui patiebatur quam ei compatientes, unanimiter dicerent: Sancta Wenefreda, miserere ejus; subito miseratione Dei languidus sanato brachio manum ad se traxit et securis ab arbore decidit. Hoc videntes qui astabant Deum glorificaverunt et in beatae virginis veneratione devotiores extiterunt. Quercus adhuc stat ibi quasi sit percussa recenter, quae recitata manent vera fuisse docens. Ex hujus miraculi eventu, et aliorum plurimorum quae ibi claruisse noscuntur, locus ille praeclarus habetur atque ingenti apud incolas devotione celebratur. 9. Ad hunc ergo locum praefati fratres cum perducerentur, pro quo venerant habituri atque desiderio suo potituri, praefatus prior sodales suos, instinctu, ut reor, sancti Spiritus, praeveniens, solus, nemine ducente vel praeostendente, recto tramite ad tumbam sanctae Wenefredae pervenit. Et qui nunquam eatenus ibi fuerat, nec prius locum tumuli aliquo designante cognoverat, solus Deo praeduce atrium illud ingressus, ad sanctae virginis sepulcrum nil devians venit; stansque ad caput beatae virginis et socios expectans, quasi divino quodam oraculo interius est admonitus, illud esse sepulcrum beatae virginis, ibique habere se et socios quod desiderabant. Venientes vero qui locum designaturi erant, eumdem ei ostenderunt quem ipse praeelegerat et cui assistebat. Tunc, remotis laicis, et tam monachis quam clericis qui ibidem aderant psalmos decantantibus, duo ex fratribus, prior videlicet Cestriae et frater quem de monasterio cum priore venisse superius designavimus, cum fossoribus et ligonibus terram fodere coeperunt. Aliquantulum spatii intervenerat, cum jam exacto nimio sudore, paene laboribus fessi, ad optatum pervenerunt thesaurum. Quo invento, devotis animis Deo gratias reddiderunt; atque extracta de pulvere ossa, ut tunc temporis commodum illis erat, in mantilibus decenter ligata composuerunt; sicque valedicentes in illo praedio commanentibus, cum immenso gaudio remeare coeperunt. CAPUT III. Sanctum corpus inter insignia miracula Salopiam defertur et ibidem solemni pompa in monasterii ecclesia collocatur. 10. Ibant igitur alacribus animis iter suum incedentes, varioque viam sermone levabant. Unum autem inter mutua verba frequentius inserebant, quod multis et magnis divitiis praeferrent, si quod ab eis portabatur cujus meriti esset agnoscerent. Nec diu distulit Deus et in hoc illorum satisfacere voluntati. Nam advesperascente die, a quodam fideli hospitio sunt suscepti. Discumbentibus vero illis, aegrotus quidam in secretiori parte domus planctus terribiles et miserandas voces emittere coepit. Interrogante vero priore illius doloris quae causa fuisset, responsum est ei languidum nimia corporis invaletudine ibi retineri, magnaque se a Deo mercede habiturum, si aliquid ei conferret unde ad sanitatem perduci posset. Tunc prior allatam aquam benedixit, ac deinde de pulvere invento in capite beatae virginis modicum in illa mittens, infirmo dari praecepit. Qui sine dilatione parari locum sibi ad pausandum petens, statim obdormivit. Post paululum vero surgens, sanum se et incolumem invenit, Deo et sanctae virgini gratias exsolvens. Et hoc miraculo fide confirmata, legati laetiores effecti sunt et in virginis veneratione devotiores. Multis quoque aliis signis innotuit eis in via divinum esse munus quod ferebant. 11. Septimo itaque die, ad urbem Salopesberiae, de qua emissi fuerant, venientes, legatos ad monasterium destinaverunt, se propter quae iverant habere denuntiaturos. Congregatio vero tota his auditis plurimum est gavisa; consuluitque ut in ecclesia sancti Egidii, quae in urbis exitu sita est, sanctissimae reliquiae deponerentur, incongruum fore dicens tantum thesaurum in monasterio recipi, nisi cum authoritate et benedictione episcopi atque magno totius provinciae populi occursu. Placuit hic sermo universis, prioremque iterum ad episcopum destinaverunt, illius authoritate confirmandum quod de pignore coelitus sibi concesso facturi erant. Interim fratres a conventu deputati sunt, qui officia noctis et diei coram beatae virginis corpore devotivis animis celebrarent. Quibus ad ea quae Dei erant sollicite intendentibus et quotidie excubias diligenti devotione observantibus, adveniebant per circuitum fideles populi, precibus et meritis sanctae virginis se committentes. Eratque in eadem villa juvenis quidam, nimia corporis attritus molestia, nulliusque membrorum suorum valetudine potitus: inclinatus enim capite fere ad terram, nullatenus caput erigere valebat; sed amissis totius substantiae suae officialibus instrumentis, spem sanitatis funditus amiserat. Hic, audito rumore de adventu beatae virginis, equum sibi quantocius parari praecepit. Quo ascenso, amicorumque suorum manibus ex utraque parte retentus, ad praefatam ecclesiam in qua reliquiae sanctae continebantur est perductus; ibidemque in oratione pernoctans, circa finem noctis acerbissimo est compagum suarum dolore vexatus. Mane autem paulisper requiescens, post modicum, clarescente jam die, incipiente sacerdote officium missae, convalescere coepit, desperatisque omnibus qui aderant, pristinae sospitati est restitutus; relictoque post evangelium lecto, in quo tota nocte laborans jacuerat, ad altare festinus processit, Deo et presbytero oblationem suam porrecturus. Dehinc Deo et beatae virgini grates pro sanitate suscepta devotissime reddens, ad parentum domum suis pedibus remeavit, qui aliorum manibus inde abductus fuerat. 12. Hoc miraculum congregationis animos admodum laetificavit, et in brevi per provinciam divulgatum, audientium mentes ad metum et reverentiam plurimum excitavit; crescebatque quotidianis successibus in majus nomen illius et memoria, universis pene quaestionem facientibus quando ejus translatio fieri deberet. Prior itaque, de pontifice rediens, authoritate ipsius fultus, omnibus qui in virginis veneratione devoti erant benedictionem Dei et suam detulit. Dies igitur est denominata et per vicinarum parochiarum conventicula denuntiata; ad quam convenire omnes admoniti sunt, qui venerandae translationi interesse voluissent. Statutaque itaque die, procedentibus fratribus obviam cum crucibus et candelis et numerosa populi multitudine, allatum est sacratissimum corpus beatae virginis Wenefredae, universis genua flectentibus, pluribusque prae nimio gaudio a fletu se non continentibus. Fratres vero qui pro sancto pignore suscipiendo exierant, divina super eos patenter micare compererunt beneficia per beatae virginis Wenefredae patrocinia. Imber enim circumjacentes campos ubertim infusus irradiabat; fratresque, qui cum pretiosioribus ornamentis ecclesiae obviam exierant, non modicum timere compellebant, ne ex occasione imminentis pluviae aliquid honori beatissimae virginis detraheretur, et quod summa devotione solemniter celebrandum inceperant, non usquequaque perfectum intermittere cogerentur. Horum votiva ad Deum perlata desideria obtentu sanctae Wenefredae voluntate sua potiri meruerunt, Deo sua clementia perlucidum ibidem faciente miraculum. In omni enim illa processione egredientium de monasterio et in sanctarum susceptione reliquiarum, videres aquas nubium prope terram vi divina suspensas, interdumque singulas guttas ad terram emittentes se quodammodo ad cadendum paratas designantes, sed coelesti virtute retentas. Contemplabantur illud universi qui aderant, pluribus plurimum pertimescentibus ne gravis inundatio irrueret et eos perturbatos diffugere compelleret; plurimis vero divina potentia aquas, ne deciderent, coercitas comperientibus, et inde virginis merita amplius venerantibus. Igitur post sanctarum susceptionem reliquiarum, cum fratres ad monasterium regredi coepissent, placuit omnibus ut praefatus prior, qui easdem detulerat, multitudinem alloqueretur, atque omnes instrueret quantarum virtutum vel quorum meritorum esset virgo cujus ibidem translatio fiebat. Cumque hoc diutius fecisset, nubibus per vicinum aerem volitantibus et casum suum minitantibus, atque circumfluam patriam infusione sua irrorantibus, susceptum est a fratribus sanctissimae virginis corpus, cum decenti reverentia resonantibus in sublime Dei laudibus; atque ad monasterium est delatum, et super altare quod constructum est in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli veneranter collatum. Ubi ad ostendendam beatae virginis praerogativam aegrotis sanitates tribuuntur et fiunt innumere virtutes ad gloriam et laudem Dei: cui honor, decus, imperium, per aeterna secula seculorum. Amen